Latin · ~8 min
2.1.106 to 2.1.112
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.106-112
Not analysed yet
[35,2] Fata aliter ius suum peragunt nec ulla commouentur prece. Non misericordia flectuntur non gratia. Seruant cursum irreuocabilem: ingressa ex destinato fluunt. Quemadmodum rapidorum aqua torrentium in se non recurrit, nec moratur quidem, quia priorem superueniens praecipitat, sic ordinem fati rerum aeterna series rotat, cuius haec prima lex est, stare decreto. [36,1] Quid enim intellogis fatum? Existimo necessitatem rerum omnium actionumque, quam nulla uis rumpat. Hanc si sacrificiis aut capite niueae agnae exorari iudicas, diuina non nosti. Sapientis quoque uiri sententiam negatis posse mutari ; quanto magis dei, cum sapiens quid sit optimum in praesentia sciat, illius diuinitati omne praesens sit? [37,1] Agere nunc causam eorum uolo qui procuranda existimant fulmina, et expiationes non dubitant prodesse aliquando ad summouenda pericula, aliquando ad leuanda, aliquando ad differenda. [37,2] Quid sit quod sequatur, paulo post persequar ; interim hoc habent commune nobiscum quod nos quoque existimamus uota proficere salua ui ac potestate fatorum. Quaedam enim, a diis immortalibus ita suspensa relicta sunt ut in bonum uertant, si admotae diis preces fuerint, si uota suscepta ; ita non est hoc contra fatum, sed ipsum quoque in fato est. [37,3] Aut futurum, inquit, est aut non ; si est futurum, etiamsi non susceperis uota, fiet. Si non est futurum, etiamsi non susceperis uota, fiet. Falsa est ista interrogat�o, quia illam mediam inter ista exceptionem praeteris :futurum hoc est, sed si uota suscepta fuerint. [38,1] Hoc quoque, inquit, ipsum necesse est fato comprehensum sit ut aut susc�pias uota aut non. Puta me tibi manus dare et fateri hoc quoque fato esse comprehensum ut utique fiant uota ; ideo fient. [38,2] Fatum est ut hic disertus sit, sed si litteras didicerit ; at eodera fato continetur ut litteras discat ; ideo dopendus est. Hic diues erit, sed si nauigauerit ; at, in illo fati ordine quo patrimonium illi grande promittitur, hoc quoque protinus adfatum est ut etiam nauiget ; ideo nauigabit. Idem tibi de expiationibus dico: effugiet pericula, si expiauerit praedictas diuinitus minas; at hoc :quoque in fato est, ut expiet; ideo expiabit.