Latin · ~9 min
2.1.121 to 2.1.127
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.121-127
Not analysed yet
[40,3] Tertium illud genus, quod urit, multum terreni habet et igneum magis est quam flammeum ; itaque relinquit magnas ignium notas, quae percussis inhaereant. Nullum quidem sine igne fulmen uenit, sed tamen hoc proprie igneum. dicimus quod manifesta ardoris uestigia imprimit, quod aut urit aut fuscat. [40,4] Tribus modis urit :aut afflat et leui iniuria laedit, aut comburit, aut accendit. Omnia ista urunt sed genere et modo differunt quodeumque combustum est, utique et ustum est at quod ustum est, non utique combustum est. [40,5] Item quod accensum est, -potest enim illud ipso transitu ignis ussisse, -quis nescit uri quidem nec ardere, nihil autem ardere quod non et uratur? Vnum hoc adiciam :potest aliquid esse combustum nec accensum, potest accensum esse nec combustum. [40,6] Nunc ad id transeo genus fulminis quo icta fuscantur ; hoc aut decolorat aut colorat. Utrique distinctionem suam reddam :decoloratur id cuius color uitiatur, non mutatur ; coloratur id cuius alia fit quam fuit facies, tamquam caerulea uel nigra uel pallida. [41,1] Haec adhuc Etruscis philosophisque communia sunt. In illo, dissentiunt quod fulmina a loue dicunt mitti et tres illi manubias dant. Prima, ut aiunt, monet et placata est et ipsius Iouis consilio mittitur. Secundam mittit quidem Iupiter, sed ex consihi sententia, duodecim enim deos aduocat ; hoc fulmen boni aliquid. aliquando facit, sed tunc quoque non aliter quam ut noceat ; ne prodest quidem impune. [41,2] Tertiam manubiam idem Iupiter mittit, sed adhibitis in consilium diis quos superiores et inuolutos uocant, quia uastat in quae incidit et utique mutat statum priuatum et publicum. quem inuenit ; ignis enim nihil esse quod fuit patitur. [42,1] In his prima specie, si intueri uelis, errat antiquitas. Quid enim tam imperitum est quam credere fulmina e nubibus Iouem mittere, columnas, arbores, nonnumquam statuas suas petere, uti, impunitis sacrilegis, percussis ouibus, incensis aris, pecudes innoxias feriat, et ad suum consilium a Ioue deos, quasi in ipso parum consilii sit aduocari? illa laeta esse et placata fulmina quae solus excutiat, perniciosa quibus mittendis maior turba numinum intersit?