Latin · ~7 min
2.1.128 to 2.1.134
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.128-134
Not analysed yet
[42,2] Si a me quaeris quid sentiam, non existimo tam hebetes fuisse ut crederent Iouem iniquae uoluntatis aut certae minus peritiae. Vtrum enim tunc cum emisit ignes quibus innoxia capita percuteret, scelerata transiret, noluit iustius mittere an non successit? [42,3] Quid ergo secuti sunt, cum haec dicerent? Ad coercendos imperitorum animos sapientissimi uiri iudicauerunt ineuitabilem. metum, ut aliquid supra nos timeremus. Vtile erat in tanta audacia scelerum esse aduersus quod nemo sibi satis potens uideretur ; ad conterrendos itaque cos quibus innocentia nisi metu non placet posuerunt supra caput uindicem, et quidem armatum. [43,1] Quare ergo id fulmen quod solus Iupiter mittit placabile est, perniciosum id de quo deliberauit et quod aliis quoque diis auctoribus misit? Quia Iouem, id est regem, prodesse etiam solum oportet, nocere non nisi cum pluribus uisum est. [43,2] Discant hi, quicumque magnam inter homines adepti sunt potentiam, sine consilio ne fulmen quidem mitti ; aduocent, considerent multorum, sententias, nociturum temperent, hoc sibi proponant, ubi aliquid percuti debet, ne Ioui quidem suum satis esse consillum. [44,1] In hoc quoque tam imperiti non fuerunt ut Iouem existimarent tela mutare. Poeticam istud licentiam decet : Est aliud leuius fulmen, cui dextra Cyclopum Saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae. Tela secunda uocant superi. [44,2] Illos uero altissimos uiros error iste non tenuit, ut existimarent louem modo leuioribus fulminibus et lusoriis telis uti. Sed uoluerunt admonere eos quibus aduersus peccata hominum fulminandum est non eodem modo omnia esse percutienda ; quaedam. frangi debere, quaedam allidi ac destringi, quaedam admoueri. [45,1] Ne hoc quidem crediderunt louem, qualem in Capitolio et in ceteris aedibus colimus, mittere manu sua fulmina, sed eundem quem nos louem intellegunt, rectorem custodemque uniuersi, animum ac spiritum mundi, operis huius dominum. et artificem, cui nomen omne conuenit.