Latin · ~7 min
2.1.175 to 2.1.182
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.175-182
Not analysed yet
[59,7] Quid ergo? Non tibi timidissimus omnium uidetur et insipientissimus qui magno ambitu iogat moram mortis? Nonne contemneres eum qui, inter perituros constitutus, beneficii looo peteret ut ultimus ceruicem praeberet? Idem facimus ; magno aestimamus mori tardius. [59,8] In omnes constitutum est capitale supplicium, et quidem constitutione iustissima, quod maximum solet esse solacium extrema passuris ; quorum enim causa, sors eadem est. Sequeremur traditi a iudice aut magistratu et carnifici nostro praestaremus obsequium ; quid interest utrum ad mortem iussi eamus an ultronei? [59,9] 0 te dementem et oblitum fragilitatis tuae, si tunc mortem times cum tonat ! Itane? In hoc salus tua uertitur? Viues si fulmen effugeris? Petet te gladius, petet lapis, petet bilis ; non maximum ex periculis tuis sed speciosissimum fulmen est. [59,10] Male scilicet actum erit tecum, si sensum mortis tuae celeritas infinita praeueniet, si mors tua procuratur, si ne tunc quidem, cum expiras, superuacuus sed alicuius magnae rei signum es. Male scilicet tecum agitur, si cum fulmine conderis. [59,11] Sed pauescis ad caeli fragorem et ad inane nubilum trepidas et, quotiens aliquid effulsit, expiras. Quid ergo? honestius putas deiectione perire quam fulmine? Eo itaque fortior aduersus caeli minas surge et, cum undique mundus exarserit, cogita nihil habere te tanta morte perdendum. [59,12] Quodsi tibi parari credis illam caeli confusionem, illam tempestatum discordiam, si propter te ingestae illisaeque nubes strepunt, si in tuum exitium tanta uis ignium excutitur, at tu solacii loco numera tanti esse mortem tuam. [59,13] Sed non erit huic cogitationi locus ; casus iste donat metum. Est inter cetera hoc quoque commodum eius quod expectationem suam antecedit. Nemo umquam timuit fulmen, nisi qui effugit. Seneca the Younger The Latin Library The Classics Page