Latin · ~8 min
2.1.167 to 2.1.174
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.167-174
Not analysed yet
[58,2] Quare oblique fertur? Quia spiritu constat, -spiritus autem obliquus est flexuosusque -,et quia natura ignem sursum uocat, iniuria deorsum premit ; incipit autem obliquum. esse iter, dum neutra uis alteri cedit et ignis in superiora nititur, in inferiora deprimitur. [58,3] Quare frequenter cacumina montium feriuntur? Quia opposita sunt nubibus et e caelo cadentibus per haec transeundum est. [59,1] Intelligo quid dudum desideres, quid efflagites. «Malo, inquis, fulmina non timere quam nosse ; itaque alios doce quemadmodum fiant ; ego mihi metum illorum excuti uolo, non naturam indicari. »[59,2] Sequar quo uocas. Omnibus enim rebus omnibusque sermonibus aliquid salutare miscendum est. Cum imus per occulta naturae, cum diuina tractamus, uindicandus est a malis suis animus ac subinde firmandus, quod etiam eruditis et hoc unum agentibus necessarium est, non ut effugiamus ictus rerum, -undique enim in in nos tela iaciuntur, -sed ut fortiter constanterque patiamur. [59,3] Inuicti esse possumus, inconcussi non possumus. Quamquam interim spes subit, inconcussos quoque esse nos posse. Quemadmodum? inquis. Contemne mortem, et omnia quae ad mortem ducunt contempta sunt, siue illa bella sunt, siue naufragia, seu morsus ferarum, seu ruinarum subito lapsu procidentium pondera. [59,4] Numquid facere amplius possunt quam ut corpus ab animo resoluant? Haec nulla diligentia euitat, nulla felicitas donat, nulla potentia euincit. Alia uaria sorte disponuntur ; mors omnes aeque uocat ; iratis diis propitiisque moriendum est. [59,5] Animus ex ipsa desperatione sumatur. Ignauissima animalia, quae natura ad fugam genuit, ubi exitus non patet, temptant pugnam corpore imbelli. Nullus perniciosior hostis est quam quem audacem angustiae faciunt, longeque uiolentius semper ex necessitate quam ex uirtute corrigitur, aut certe paria conantur animus magnus ac perditus. [59,6] Cogitemus nos, quantum ad mortem, perditos esse. Et sumus. Ita est, Lucili; omnes reseruamur ad mortem. Totum hunc quem uides populum, totumque quem usquam cogitas esse, cito natura reuocabit et condet, nec de re sed de die quaeritur; eodem citius tardiusue ueniendum est.