Latin · ~9 min
2.1.21 to 2.1.25
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.21-25
Not analysed yet
[6,5] Ad minora ueniamus. Quis sine intentione spiritus cantus est? Cornua et tubae et quae aquarum pressura maiorem sonitum formant quam qui ore reddi potest, nonne aeris intentione partes suas explicant? Consideremus quae ingentem uim per occultum agunt :paruula admodum semina et quorum exilitas in commissura lapidum locum inuenit in tantum conualescunt ut ingentia saxa deturbent et monumenta dissoluant ; scopulos interim rupesque radices minutissimae ac tenuissimae findunt. Hoc quid est aliud quam intentio spiritus, sine qua nihil ualidum et contra quam nihil ualidum est? [6,6] Esse autem unitatem in aere uel ex hoc intellegi potest quod corpora nostra inter se cohaerent. Quid enim est aliud quod teneat illa quam spiritus? Quid est aliud quo animus noster agitetur? Quis est illi motus nisi intentio? Quae intentio nisi ex unitate? Quae unitas, nisi haec esset in aere? Quid autem aliud producit fruges et segetem imbecillam ac uirentes exigit arbores aut distendit in ramos aut in altum erigit quam spiritus intentio et unitas? [7,1] Quidam aera discerpunt et in particulas diducunt ita ut illi inane permisceant. Argumentum autem existimant non pleni corporis sed multum uacui habentis quod auibus in illo tain facilis motus, quod maximis minimisque per illum transcursus est. [7,2] Sed falluntur. Nam aquarum quoque similis facilitas est, nec de unitate illarum dubium est, quae sic corpora accipiunt ut semper in contrarium acceptis refluant ; hanc nostri circumstantiam, Graeci g-antiperistasin appellant. Quae in aere quoque sicut in aqua fit ; circumsistit enim omne corpus a quo impellitur. Nihil ergo opus erit admixto inani. Sed haec alias. [8,1] Nunc autem esse quamdam in rerum natura uehementiam magni impetus est colligendum. Nihil enim non intentione uehementius est, tam mehercule quam nihil intendi ab alio poterit, nisi aliquid per semet fuerit intentum, -dicimus enim eodem modo non posse quicquam ab alio moueri, nisi aliquid fuerit mobile ex semet ; -quid autem est quod magis credatur ex se ipso habere intentionem quam spiritus? Hunc intendi quis negabit, cum uiderit iactari terram cum montibus, tecta murosque, magnas cum populis urbes, cum totis maria litoribus?