Latin · ~8 min
2.1.15 to 2.1.20
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.15-20
Not analysed yet
[5,1] Terra et pars est mundi et materia. Pars quare sit, non puto te interrogaturum, aut aeque interroga quare caelum pars sit ; quia scilicet non magis sine hoc quam sine illa uniuersum potest esse, quod cum his uniuersum est, ex quibus, id est, tam ex illo quam ex ista, alimenta omnibus animalibus, omnibus satis, omnibus stellis diuiduntur. [5,2] Hinc quidquid est uirium singulis, hinc ipsi mundo tam multa poscenti subministrantur ; hinc profertur quo sustineantur tot sidera tam exercita tam auida per diem noctemque ut in opere ita in pastu. Omnium quidem rerum natura, quantum in nutrimentum sui satis sit, apprehendit, mundus autem, quantum in aeternum desiderabat, inuasit. Pusillum tibi exemplar magnae rei ponam :oua tantum complectuntur humoris quantum ad effectum animalis exituri satis est. [6,1] Aer continuus terrae est et sic appositus ut statim ibi futurus sit unde illa discesserit. Pars totius est mundi ; sed tamen, quicquid terra in alimentum caelestium misit, recipit, ut scilicet materia, non pars, intellegi debeat ; ex hoc omnis inconstantia eius tumultusque est. [6,2] Hunc quidam ex distantibus corpusculis, ut puluerem, struunt plurimumque a uero recedunt. Numquam enim nisi contexti per unitatem corporis nisus est, cum partes consentire ad intentionem debeant et conferre uires. Aer autem, si in atomos inciditur, sparsus est ; tendi uero disiecta non possunt. [6,3] Intentionem aeris ostendent tibi inflata nec ad ictum cedentia ; ostendent pondera per magnum spatium ablata gestante uento ; ostendent uoces, quae remissae claraeque sunt prout aer se concitauit. Quid enim est uox nisi intentio aeris, ut audiatur, linguae formata percussu? [6,4] Quid? cursus et motus omnis, nonne intenti spiritus opera sunt? Hic facit uim, neruis, uelocitatem currentibus ; hic, cum uehementer concitatus ipse se torsit, arbusta siluasque, conuoluit et aedificia tota corripiens in altum frangit ; hic mare per se languidum et iacens incitat.