Latin · ~8 min
2.1.39 to 2.1.43
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.39-43
Not analysed yet
[12,3] Ad illa nunc transeamus in quibus lis est. Quidam putant ignem inesse nubibus ; quidam ad tempus fieri nec prius esse quam mitti. Ne inter illos quidem qui praeparant ignem conuenit; alius enim illum aliunde colligit. Quidam aiunt radios solis intercurrentis recurrentisque et saepius in se relatos ignem excitare. Anaxagoras ait illum ex aethere destillare et ex tanto ardore caeli multa decidere quae nubes diu inclusa custodiant. [12,4] Aristoteles multo ante ignem colligi non putat, sed eodem momento exilire quo fiat. Cuius sententia talis est. Duae partes mundi in imo iacent, terra et aqua. Vtraque ex se reddit aliquid terrenus uapor siccus est et fumo similis, qui uentos, fulmina, tonitrua facit ; aquarum halitus umidus est et in imbres et niues cedit. [12,5] Sed siccus ille terrarum uapor, unde uentis origo est, cum coaceruatus est, coitu nubium uehementer a latere eliditur ; deinde, ut latius, nubes proximas feriet. Haec plaga cum sono incutitur, qualis in nostris ignibus redditur, cum flamma uitio lignorum uirentium crepat. Et illic spiritus habens aliquid umidi secum conglobatusque rumpitur flamma ; eodem modo spiritus ille, quem paulo ante exprimi collisis nubibus dixi, impactus aliis nec rumpi nec exilire silentio potest. [12,6] Dissimilis autem crepitus fit ob dissimilitudinem nubium, quarum aliae maiorem. sinum habent, aliae minorem. Ceterum illa uis expressi spiritus ignis est qui fulgurationis nomen habet, leui impetu accensus et uanus. Ante autem uidemus fulgorem quam sonum audimus, quia oculorum uelocior sensus est et multum aures antecedit. [13,1] Falsam autem opinionem esse eorum qui ignem in nubibus seruant, per multa colligi potest. Si de caelo cadit, quomodo non cotidie fit, cum tantumdem semper illic ardeat? Deinde nullam rationem reddiderunt quare ignis, quem natura sursum uocat, defluat. Alia enim condicio nostrorum ignium est, ex quibus fauillae cadunt, quae ponderis aliquid secum habent ; ita non descendit ignis, sed praecipitatur et deducitur.