Latin · ~7 min
2.1.44 to 2.1.48
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.44-48
Not analysed yet
[13,2] Huic simile nihil accidit in illo igne purissimo, in quo nihil est quod deprimatur. Aut si ulla pars eius exciderit, in periculo totus est, quia totum. potest excidere quod potest carpi. Deinde illud quod cadit leue est an graue? Leue est? Non potest ruere quod cadere leuitas prohibet; si in abdito suo tenet graue, quomodo illic esse potuit unde caderet? [13,3] Quid ergo? non aliqui ignes in inferiora ferri solent, sicut haec ipsa de quibus quaerimus fulmina? Fateor. Non eunt tamen, sed feruntur ; aliqua illos potentia deprimit. Quae non est in aethere ; nihil enim illic iniuria cogitur, nihil rumpitur, nihil praeter solitum euenit. [13,4] Ordo rerum est, et expurgatus ignis in custodia mundi summa sortitus oras operis pulcherrimi circumit. Hic descendere non potest, sed ne ab externo quidem deprimi, quia in aethere nulli incerto corpori locus est ; certa et ordinata non pugnant. [14,1] Vos, inquit, dicitis, cum causas stellarum transuolantium redditis, posse aliquas aeris partes ad se trahere ignem ex locis superioribus et hoc ardore accendi. Sed plurimum interest utrum aliquis dicat ignem ex aethere decidere, quod natura non patitur, an dicat ex ignea ui calorem in ea quae subiacent transilire. Non enim illinc ignis cadit, quod non potest fieri, sed hic nascitur. [14,2] Videmus certe apud nos late incendio peruagante quasdam insulas quae diu concaluerunt ex se concipere flammam ; itaque uerisimile est etiam in aere summo id quod ignis rapiendi naturam habet accendi calore aetheris superpositi. Necesse est enim ut et imus aether habeat aliquid aeri simile et summus aer non sit dissimilis imo aetheri, quia non fit statim in diuersum ex diuerso transitus ; paulatim. ista in confinio uim suam miscent ita ut dubitare possis aer an hic iam aether sit.