Latin · ~7 min
2.1.54 to 2.1.60
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.54-60
Not analysed yet
[20,1] Diogenes Apolloniates ait quaedam tonitrua igne, quaedam spiritu fieri ; illa ignis facit quae ipse antecedit et nuntiat ; illa spiritus quae sine splendore crepuerunt. [20,2] Vtrumque sine altero esse aliquando concedo, ita tamen ut non discreta illis potestas sit, sed utrumque ab utroque effici possit. Quis enim negabit spiritum magno impetu latum, cum effecerit sonum, effecturum et ignem? Quis autem non et hoc concedet aliquando ignem quoque irrumpere posse nubes et non exilire, si plurium aceruo nubium, cum paucas perscidisset, oppressus est? Ergo et ignis ibit in spiritum perdetque fulgorem, et spiritus, dum secta intra incendit. [20,3] Adice nunc quod necesse est impetus fulminis et praemittat spiritus agatque ante se, et a tergo trahat uentum, cum tam uasto ictu aera inciderit. Itaque omnia, antequam feriantur, intremesculit uibrata uento quem ignis ante se pressit. [21,1] Dimissis nunc praeceptoribus nostris incipiamus per nos moueri et a confessis transeamus ad dubia. Quid enim confessi est? Fulmen ignem esse, aquae fulgurationem, quae nihil aliud est quam flamma, futura fulmen, si plus uirium habuisset ; non natura ista sed impetu distant. [21,2] Esse illum ignem calor ostendit, qui non est nisi ex eo. Ostendit effectus :magnorum enim saepe incendiorum causa fulmen fuit ; siluae illo concrematae et urbium partes ; etiam quae non percussa sunt, tamen adusta cernuntur ; quaedam uero ueluti fuligine colorantur. Quid quod omnibus fulguratis odor sulphuris est? [21,3] Ergo et utramque rem ignem esse constat et utramque rem inter se meando distare ; fulguratio enim est non perlatum usque in terras fulmen, et rursus licet dicas fulmen esse fulgurationem usque in terras perductam. [21,4] Non ad exercendum uerba diutius hoc idem tracto, sed ut cognata esse ista et eiusdem notae ac naturae probem. Fulmen est quiddam plus quam fulguratio. Vertamus istud: fulguratio est paene fulmen.