Latin · ~8 min
2.1.61 to 2.1.66
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.61-66
Not analysed yet
[22,1] Quoniam constat utramque rem ignem esse, uideamus quemadmodum ignis fieri soleat apud nos ; eadem enim ratione et supra fit. Duobus modis, uno si excitatur sicut e lapide ; altero si attritu inuenitur, sicut cum duo ligna inter se diutius trita sunt. Non omnis hoc tibi materia praestabit, sed idonea eliciendis ignibus: sicut laurus, hederae et alia in hunc usum nota pastoribus. [22,2] Potest ergo fieri ut nubes quoque ignem eodem modo uel percussae reddant uel attritae. Videamus quantis procellae uiribus ruant, quanto uertantur impetu turbines ; id quod obuium, fuit, dissipatur et rapitur et longe a loco suo proicitur. [22,3] Quid ergo mirum, si tanta uis ignem excutit uel aliunde uel sibi? Vides enim quantum feruorem sensura sint corpora horum transitu trita, nec hoc in his tantum debere credi, ac in ui siderum, quorum ingens et confessa potentia est. [23,1] sed fortasse nubes quoque in nubes incitatae fremente uento et leuiter urgente ignem euocabunt qui explendescat nec exiliat ; minore enim ni ad fulgurandum opus est quam ad fulminandum. [23,2] Superioribus collegimus in quantum feruorem quaedam attrita perducerentur. Cum autem aer mutabilis in ignem maximis uiribus, id est suis, cum. in uentum conuersus est, atteratur, credibile est uerisimile, ignem excuti caducum et cito interiturum, quia non ex solida materia oritur nec in qua possit consistere. Transit itaque tantumque habet morae quantum itineris et cursus :sine alimento proiectus est. [24,1] Quomodo, inquit, cum dicatis ignis hanc esse naturam ut petat superiora, fulmen terram petit? Aut falsum est quod de igne dixistis ; est enim illi aeque sursuin iter quam deorsum. Vtrumque uerum potest esse. Ignis enim natura in uerticem surgit et, si nihil illum prohibet, ascendit, sicut a qua natura defertur ; si tamen aliqua uis accessit quae illam in contrarium circumageret, illo intenditur unde imbre deiecta est.