Latin · ~8 min
2.1.74 to 2.1.81
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.74-81
Not analysed yet
[26,5] Deinde saxa euoluta rupesque partim illaesae, quas spiritus, antequam urerentur, expulerat, partim exesae et in leuitatem pumicis uersae. Nouissime cacumen exusti montis emicuit. Postea altitudini adiectum et saxum illud in magnitudinem insulae creuit. [26,6] Idem nostra memoria Valerio Asiatico consule iterum accidit. Quorsus haec rettuli? Vt appareret nec extinctum ignem mari superfuso, nec impetum eius grauitate ingentis undae prohibitum exire ; ducentorum passuum fuisse altitudinem Asclepiodotus, auditor Posidonii, tradidit, per quam. diremptis aquis ignis emersit. [26,7] Quod si immensa aquarum uis flammarum ex imo subeuntem uim non potuit opprimere, quanto minus impedire poterit ignem nubium tenuis umor et roscidus? Adeo res ista non affert ullam moram ut contra causa ignium sit ; quos non uidemus emicare nisi impendente caelo ; serenum sine fulmine est. Non lial~et istos metus dies purus, ne nox quidem nis� obscura nubibus. [26,8] Quid ergo? non aliquando etiam apparentibus stellis et nocte tranquilla fulgurat? Sed scias licet, illic nubes esse unde splendor effertur, quas uideri a nobis terrarum tumor non sinit. [26,9] Adice nunc quod fieri potest ut nubes summissae et humiles attritu suo ignem reddant ; qui in superiora expressus, in parte caeli sincera puraque uisitur, sed fit in sordida. [27,1] Tonitrua distinxere quidam ita ut dicerent unum esse genus cuius graue sit murmur, quale terrarum motum antecedit clauso uento et fremente. Hoc quomodo uideatur illis fieri dicam. [27,2] Cum spiritum intra se clausere nubes, in concauis partibus earum uolutatus aer similem agit mugitibus sonum, raucum et aequalem et continuum, utique ubi etiam umida illa regio est et exitum claudit ; ideo eiusmodi tonitrua uenturi praenuntia imbris sunt. [27,3] Aliud genus est acre, quod acerbum magis dixerim quam sonorum, quale audire solemus, cum super caput alicuius dirupta uesica est ; talia eduptur tonitrua, cum conglobata nubes dissoluitur et eum quo distenta fuerat spiritum emittit. Hic proprie fragor dicitur, subitus et uehemens. Quo edito concidunt homines et exanimantur ; quidam uero uiui stupent et in totum sibi excidunt, quos uocamus attonitos, uni mentem sonus ille caelestis loco pepulit.