Latin · ~8 min
2.1.67 to 2.1.73
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.67-73
Not analysed yet
[24,2] Fulmen autem cadit eadem necessitate qua excutitur. ld his ignibus accidit quod arboribus quarum cacumina, si tenera sunt, ita deorsum trahi possunt ut etiam terram attingant, sed cum permiseris, in locum suum exilient. Itaque non est quod eum spectes cuiusque rei habitum qui illi non ex uoluntate est. [24,3] Si ignem permittis ira quo uelit, caelum, id est leuissimi cuiusque sedem, repetet; ubi est aliquid quod eum ferat et ab impetu suo auertat, id non natura, sed seruitus eius fit. [25,1] Dicis, inquit, nubes attritas edere ignem, cum sint umidae, immo udae ; quomodo ergo possunt gignere ignem, quem non magis uerisimile est ex nube quam ex aqua generari? [26,1] Ex nube nascitur. Primum in nubibus non �qua est, sed aer spissus, ad gignendam aquam praeparatus, nondum in illam mutatus, sed iam pronus et uergens. Non est quod existimes eam tum collig�, tum effundi. Simul et fit et cadit. [26,2] Deinde, si concessero umidam esse nubem conceptis aquis plenam, nihil tamen prohibet ignem ex umido quoque educi, immo ex ipso, quod magis mireris, umore. Quidam negauerunt in ignem quicquam posse mutari, priusquam mutatum esset in aquam. Potest ergo nubes, salua quam continet aqua, ignem parte aliqua sui reddere, ut saepe alia pars ligni ardet, alia sudat. [26,3] Nec hoc dico non contraria inter se ista esse et alterum altero perimi ; sed ubi ualentior ignis quam umor est, uincit ; rursus, cum copia umoris exsuperat, tunc ignis sine effectu est ; itaque non ardent uirentia. Refert ergo quantum aquae sit ; exigua enim non resistet nec uim ignis impediet. [26,4] Quidni? Maiorum nostrorum memoria, ut Posidonius tradidit, cum insula in Aegaeo mari surgeret, spumabat interdiu mare et fumus ex alto ferebatur. Nox demum prodebat ignem, non continuum sed ex interuallis emicantem fulminum more, quotiens ardor infernus iacentis super undae pondus euicerat.