Latin · ~8 min
3.1.118 to 3.1.123
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 3.1.118-123
Not analysed yet
[27,2] Ita est: nihil difficile naturae est, utique ubi in finem sui properat. Ad originem rerum parce utitur uiribus dispensatque se incrementis fallentibus; subito ad ruinam toto impetu uenit. Quam longo tempore opus est, ut conceptus ad puerperium perduret infans, quantis laboribus tener educatur, quam diligenti nutrimento obnoxium nouissime corpus adolescit! At quam nullo negotio soluitur! Urbes constituit aetas, hora dissoluit; momento fit cinis, diu silua; magna tutela stant ac uigent omnia, cito ac repente dissiliunt. [27,3] Quicquid ex hoc statu rerum natura flexerit, in exitium mortalium satis est. Ergo cum affuerit illa necessitas temporis, multas simul fata causas mouent. Neque enim sine concussione mundi tanta mutatio est, ut quidam putant, inter quos Fabianus est. [27,4] Primo immodici cadunt imbres et sine ullis solibus triste nubilo caelum est nebulaque continua et ex umido spissa caligo numquam exiccantibus uentis. Inde uitium satis est, segetum sine fruge surgentium marcor. Tunc corruptis quae seruntur manu, palustris omnibus campis herba succrescit. [27,5] Mox iniuriam et ualidiora sensere: solutis quippe radicibus arbusta procumbunt, et uitis atque omne uirgultum non tenetur solo, quod molle fluidumque est. Iam nec gramina aut pabula laeta aquis sustinet. Fame laboratur et manus ad antiqua alimenta porrigitur: qua ilex est et quercus excutitur et quaecumque in arduis arbor commissura astricta lapidum stetit. [27,6] Labant ac madent tecta, et in imum usque receptis aquis fundamenta desidunt ac tota humus stagnat. Frustra titubantium fultura temptatur; omne enim firmamentum in lubrica figitur et lutosa humo; nihil stabile est. [27,7] Postquam magis magisque ingruunt nimbi et congestae saeculis tabuerunt niues, deuolutus torrens altissimis montibus rapit siluas male haerentes et saxa resolutis remissa compagibus rotat, abluit uillas et intermixtos dominis greges deuehit, uulsisque minoribus tectis, quae in transitu abduxit, tandem in maiora uiolentus aberrat, urbes et implicitos trahit moenibus suis populos, ruinam an naufragium querantur incertos (adeo simul et quod opprimeret et quod mergeret uenit). Auctus deinde processu aliis quoque in se torrentibus raptis plana passim populatur; nouissime [in] materia magna gentium elatus onustusque diffunditur.