Latin · ~10 min
3.1.124 to 3.1.130
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 3.1.124-130
Not analysed yet
[27,8] Flumina uero suapte natura uasta et tempestatibus rapida alueos reliquerunt. Quid tu esse Rhodanum, qui putas Rhenum atque Danuuim, quibus torrens etiam in canali suo cursus est, cum superfusi nouas sibi fecere ripas ac scissa humo simul excessere alueo? [27,9] Quanta cum praecipitatione uoluuntur, ubi per campestria fluens Rhenus ne spatio quidem languit, sed latissimas uelut per angustum aquas impulit; cum Danuuius non iam radices nec media montium stringit, sed iuga ipsa sollicitat ferens secum madefacta montium latera rupesque disiectas et magnarum promontoria regionum, quae fundamentis laborantibus a continenti recesserunt, deinde non inueniens exitum (omnia enim ipse sibi praecluserat), in orbem redit, ingentemque terrarum ambitum atque urbium uno uertice inuoluit. [27,10] Interim permanent imbres, fit caelum grauius ac sic diu malum ex malo colligit: quod olim fuerat nubilum, nox est et quidem horrida ac terribilis intercursu luminis diri. Crebra enim micant fulmina, procellaeque quatiunt mare tunc primum auctum fluminum accessu et sibi angustum: iam enim promouet litus nec continetur suis finibus; sed prohibent exire torrentes aguntque fluctum retro. Pars tamen maior ut maligno ostio retenta restagnat et agros in formam unius laci redigit. [27,11] Iam omnia, qua prospici potest, aquis obsidentur: omnis tumulus in profundo latet et immensa ubique altitudo est. Tantum in summis montium iugis uada sunt: in [ea] excelsissima cum liberis coniugibusque fugerunt actis ante se gregibus. Diremptum inter miseros commercium ac transitus, quoniam quicquid submissius erat, id unda compleuit. [27,12] Editissimis quibusque adhaerebant reliquiae generis humani, quibus in extrema perductis hoc unum solacio fuit, quod transierat in stuporem metus. Non uacabat timere mirantibus, nec dolor quidem habebat locum, quippe uim suam perdit in eo, qui ultra sensum mali miser est. [27,13] Ergo insularum modo eminent "montes et sparsas Cycladas augent," ut ait ille poetarum ingeniosissimus egregie; sicut illud pro magnitudine rei dixit "omnia pontus erat, deerant quoque litora ponto," ni tantum impetum ingenii et materiae ad pueriles ineptias reduxisset: "nat lupus inter oues, fuluos uehit unda leones." [27,14] Non est res satis sobria lasciuire deuorato orbe terrarum. Dixit ingentia et tantae confusionis imaginem cepit, cum dixit: "expatiata ruunt per apertos flumina campos, . . . pressaeque labant sub gurgite turres." Magnifice haec, si non curauerit quid oues et lupi faciant. Natari autem in diluuio et in illa rapina potest? aut non eodem impetu pecus omne, quo raptum erat, mersum est?