Latin · ~9 min
3.1.14 to 3.1.20
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 3.1.14-20
Not analysed yet
[13] Quid est praecipuum? Animus contra calamitates fortis et contumax, luxuriae non auersus tantum sed infestus, nec auidus periculi nec fugax, qui sciat fortunam non expectare sed facere et aduersus utramque intrepidus inconfususque prodire, nec illius tumultu nec huius fulgore percussus. [14] Quid est praecipuum? Non admittere in animo mala consilia, puras ad caelum manus tollere, nullum bonum petere quod, ut ad te transeat, aliquis dare debet aliquis amittere, optare quod sine aduersario optatur: bonam mentem; cetera magno aestimata mortalibus, etiamsi quis domum casus adtulerit, sic intueri quasi exitura qua uenerint. [15] Quid est praecipuum? Altos supra fortuita spiritus tollere, hominis meminisse, ut, siue felix eris, scias hoc non futurum diu, siue infelix, scias hoc te non esse, si non putes. [16] Quid est praecipuum? In primis labris animam habere: haec res efficit non e iure Quiritium liberum sed e iure naturae. Liber est autem, qui seruitutem suam effugit: haec est assidua et ineluctabilis et per diem ac noctem aequaliter premens, sine interuallo, sine commeatu. [17] Sibi seruire grauissima est seruitus: quam discutere facile est, si desieris multa te poscere, si desieris tibi referre mercedem, si ante oculos et naturam tuam posueris et aetatem, licet prima sit, ac tibi ipse dixeris: "Quid insanio? quid anhelo? quid sudo? quid terram, quid forum uerso? Nec multo opus est nec diu." [18] Ad hoc proderit nobis inspicere rerum naturam: primo discedemus a sordidis; deinde animam ipsum, quo sano magnoque opus est, seducemus a corpore; deinde in occultis exercitata subtilitas non erit in aperta deterior. Nihil est autem apertius his salutaribus, quae contra nequitiam nostram furoremque discuntur, quae damnamus nec ponimus. [1,1] Quaeramus ergo de terrestribus aquis et inuestigemus qua ratione fiant (siue, ut ait Ouidius, "fons erat illimis nitidis argenteus undis", siue, ut ait Uergilius, "unde per ora nouem uasto cum murmure montis it mare praeruptum et pelago premit arua sonanti; siue, ut apud te, lunior carissime, inuenio, "Elius Siculis de fontibus exilit amnis"; si qua ratio aquas subministrat; quomodo tot flumina ingentia per diem noctemque decurrant; quare alia hibernis aquis intumescant, alia in defectu ceterorum amnium crescant.