Latin · ~7 min
3.1.8 to 3.1.13
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 3.1.8-13
Not analysed yet
[7] Quanto satius est quid faciendum sit quam quid factum quaerere, ac docere eos, qui sua permisere fortunae, nihil stabile ab illa datum esse, munus eius omne aura fluere mobilius! Nescit enim quiescere, gaudet laetis tristia substituere, utique miscere; itaque secundis nemo confidat, aduersis nemo deficiat: alternae sunt uices rerum. [8] Quid exultas? Ista, quibus eueheris in summum, nescis ubi te relictura sint: habebunt suum, non tuum finem. Quid iaces? Ad imum delatus es: nunc locus est resurgendi; in melius aduersa, in deterius optata flectuntur. [9] Ita concipienda est animo uarietas non priuatarum tantum domuum, quas leuis casus impellit, sed publicarum. Regna ex infimo coorta supra imperantes constiterunt, uetera imperia in ipso flore ceciderunt; iniri non potest numerus, quam multa ab aliis fracta sint: nunc cum maxime deus extruit alia, alia summittit, nec molliter ponit sed ex fastigio suo nullas habitura reliquias iactat. [10] Magna ista, quia parui sumus, credimus: multis rebus non ex natura sua sed ex humilitate nostra magnitudo est. Quid praecipuum in rebus humanis est? Non classibus maria complesse nec in Rubri maris litore signa fixisse nec, deficiente ad iniurias terra, errasse in oceano ignota quaerentem, sed animo omne uidisse et, qua maior nulla uictoria est, uitia domuisse: innumerabiles sunt qui populos, qui urbes habuerunt in potestate, paucissimi qui se. [11] Quid est praecipuum? Erigere animum supra minas et promissa fortunae; nihil dignum putare, quod speres. Quid enim habet, quod concupiscas? qui a diuinorum conuersatione quotiens ad humana recideris, non aliter caligabis quam quorum oculi in densam umbram ex claro sole redierunt. [12] Quid est praecipuum? Posse laeto animo aduersa tolerare; quicquid acciderit, sic ferre, quasi tibi uolueris accidere (debuisses enim uelle, si scisses omnia ex decreto dei fieri: flere, queri et gemere desciscere est).