Latin · ~7 min
3.1.32 to 3.1.37
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 3.1.32-37
Not analysed yet
[7,4] Illo quoque argumento haec opinio refellitur, quod quidam fontes in summo montis cacumine redundant: apparet illos sursum agi aut ibi concipi, cum omnis pluuialis aqua decurrat. [8,1] Quidam existimant, quemadmodum in exteriore parte terrarum uastae paludes iacent magnique et nauigabiles lacus, quemadmodum ingenti spatio maria porrecta sunt infusa uallibus, sic interiora terrarum abundare aquis dulcibus nec minus illas late stagnare quam apud nos oceanum et sinus eius, immo eo latius, quo plus terra in altum patet. Ergo ex illa profunda copia isti amnes egeruntur: quos quid miraris, si terra detractos non sentit, cum adiectos maria non sentiant? [9,1] Quibusdam haec placet causa: aiunt habere terram intra se recessus cauos et multum spiritus, qui necessario frigescit umbra graui pressus, deinde piger et immotus in aquam, cum se desiit ferre, conuertitur: quemadmodum supra nos mutatio aeris imbrem facit, ita infra terras flumen aut riuum; [9,2] supra nos non potest stare segnis diu et grauis (aliquando enim sole tenuatur, aliquando uentis expanditur, itaque interualla magna imbribus sunt), sub terra uero quicquid est, quod illum in aquam conuertat, idem semper est, umbra perpetua, frigus aeternum, inexercitata densitas; semper ergo praebebit fonti aut flumini causas. [9,3] Placet nobis terram esse mutabilem. Haec quoque quicquid efflauit, quia non libero aere concipitur, crassescit protinus et in umorem conuertitur: habes primam aquarum sub terra nascentium causam. [10,1] Adicias etiam licet quod fiunt omnia ex omnibus, ex aqua aer, ex aere aqua, ignis ex aere, ex igne aer: quare ergo non ex terra fiat aqua? quae si in alia mutabilis, est etiam in aquam, immo maxime in hanc: utraque enim cognata res est, utraque grauis, utraque densa, utraque in extremum mundi compulsa. Ex aqua terra fit: cur non aqua fiat e terra?