Latin · ~8 min
3.1.38 to 3.1.44
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 3.1.38-44
Not analysed yet
[10,2] At magna flumina sunt. Cum uideris quanta sint, rursus ex quanto prodeant adspice. Miraris, cum labantur assidue, quaedam uero concitata rapiantur, quod praesto sit illis aqua semper noua: quid, si mireris, quod, cum uenti totum aera impellant, non deficit spiritus sed per dies noctesque aequaliter fluit, nec (ut flumina) certo alueo fertur sed per uastum caeli spatium lato impetu uadit? Quid, si ullam undam superesse mireris, quae superueniat tot fluctibus fractis? [10,3] Nihil deficit quod in se redit: omnium elementorum alterni recursus sunt; quicquid alteri perit, in alterum transit, et natura partes suas uelut in ponderibus constitutas examinat, ne portionum aequitate turbata mundus praeponderet. [10,4] Omnia in omnibus sunt: non tantum aer in ignem transit sed numquam sine igne est (detrahe illi calorem: rigescet, stabit, durabitur); transit aer in umorem sed nihilominus non sine umore est; et aera et aquam facit terra sed non magis umquam sine aqua est quam sine aere. Et ideo facilior est inuicem transitus, quia illis, in quae transeundum est, iam mixta sunt. [10,5] Habet ergo terra umorem, hunc exprimit; habet aera, hunc umbra hiberni frigoris densat, ut faciat umorem; ipsa quoque mutabilis est in umorem: natura sua utitur. [11,1] Quid ergo? ,inquit, si perpetuae sunt causae, quibus flumina oriuntur ac fontes, quare aliquando siccantur, aliquando quibus non fuerunt locis exeunt? Saepe motu terrarum itinera turbantur et ruina interscindit cursum aquis, quae retentae nouos exitus quaerunt et aliquo impetum faciunt aut ipsius quassatione terrae aliunde alio transferuntur. [11,2] Apud nos solet euenire, ut amisso canali suo flumina primum refundantur, deinde quia perdiderunt uiam faciant. Hoc ait accidisse Theophrastus in Coryco monte, in quo post terrarum tremorem noua uis fontium emersit. [11,3] Sicut alias quoque causas interuenire opinatur, quae aliter euocent aquas aut cursu suo deiciant et auertant; fuit aliquando aquarum inops Haemus, sed cum Gallorum gens a Cassandro obsessa in illum se contulisset et suas cecidisset, ingens aquarum copia apparuit, quas uidelicet in alimentum suum nemora ducebant; quibus euersis umor, qui desiit in arbusta consumi, superfusus est.