Latin · ~7 min
3.1.91 to 3.1.96
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 3.1.91-96
Not analysed yet
[22,1] Aliud est aquarum genus, quod nobis placet coepisse cum mundo: siue ille aeternus est, haec quoque fuit semper, siue initium aliquod est illi, haec quoque cum toto disposita est. Quae sit haec quaeris? Oceanus et quodcumque ex illo mare terras interluit. Iudicant quidam flumina quoque, quorum inenarrabilis natura est, cum ipso mundo traxisse principia, ut Histrum, ut Nilum, uastos amnes magisque insignes, quam ut dici possit eandem illis originem quam ceteris esse. [23,1] Haec est ergo aquarum diuisio, ut quibusdam uidetur: prosiliunt ex superioribus caelestes, quas nubila excutiunt; ex terrenis aliae sunt ut ita dicam supernatantes, quae in summa humo repunt, aliae abditae, quarum reddita est ratio. [24,1] Quare quaedam aquae caleant, quaedam etiam ferueant in tantum, ut non possint esse usui, nisi aut in aperto euanuerunt aut mixtura frigidae intepuerunt, plures causae redduntur. Empedocles existimat ignibus, quos multis locis terra opertos tegit, aquam calescere, si subiecti sunt ei solo, per quod aquis transcursus est. [24,2] Facere solemus dracones et miliaria et complures formas, in quibus aere tenui fistulas struimus per decliue circumdatas, ut saepe eundem ignem ambiens aqua per tantum fluat spatii, quantum efficiendo calori sat est: frigida itaque intrat, effluit calida. [24,3] Idem sub terra Empedocles existimat fieri, quem non falli crede Baianis, quibus balnearia sine igne calefiunt: spiritus in illa feruens loco aestuante infunditur; hic per tubos lapsus non aliter quam igne subdito parietes et uasa balnei calefacit, omnis denique frigida transitu mutatur in calidam nec trahit saporem e uaporario, quia clausa praelabitur. [24,4] Quidam existimant per loca sulphure plena uel nitro euntes aquas calorem beneficio materiae, per quam fluunt, trahere: quod ipso odore gustuque testantur; reddunt enim qualitatem eius, qua caluere, materiae. Quod ne accidere mireris, uiuae calci aquam infunde: feruebit.