Latin · ~8 min
3.1.97 to 3.1.101
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 3.1.97-101
Not analysed yet
[25,1] Quaedam aquae mortiferae sunt nec odore notabiles nec sapore. Circa Nonacrin in Arcadia Styx appellata ab incolis aduenas fallit, quia non facie, non odore suspecta est: qualia sunt magnorum artificum uenena, quae deprehendi nisi morte non possunt. Haec autem, de qua paulo ante rettuli, aqua summa celeritate corrumpit, nec remedio locus est, quia protinus hausta duratur, nec aliter quam gypsum sub umore constringtur et alligat uiscera. [25,2] Est aeque a noxia aqua in Thessalia circa Tempe, quam et fera et pecus omne deuitat; per ferrum et aes exit, tanta uis illi est etiam dura mordendi; nec arbusta quidem ulla alit et herbas necat. [25,3] Quibusdam fluminibus uis inest mira: alia enim sunt, quae pota inficiunt greges ouium intraque certum tempus, quae fuere nigra, albam ferunt lanam, quae albae uenerant, nigrae abeunt. Hoc in Boeotia amnes duo efficiunt, quorum alteri ab effectu Melas nomen est: uterque ex eodem lacu exeunt diuersa facturi. [25,4] In Macedonia quoque, ut ait Theophrastus, qui facere albas oues uolunt, <ad Haliacmonem> adducunt, quem ut diutius potauere, non aliter quam infectae mutantur; at si illis lana opus fuit pulla, paratus gratuitus infector est: ad Peneion eundem gregem appellunt. Auctores bonos habeo esse in Galatia flumen, quod idem in omnibus efficiat, esse in Cappadocia quo poto equis nec ulli praeterea animali color mutetur et spargatur albo cutis. [25,5] Quosdam lacus esse, qui nandi imperitos ferant, notum est: erat in Sicilia, est adhuc in Syria stagnum, in quo natant lateres et mergi proiecta non possunt, licet grauia sint. Huius rei palam causa est: quamcumque uis rem expende et contra aquam statue, dummodo utriusque par sit modus: si aqua grauior est, leuiorem rem, quam ipsa est, fert, et tanto supra se extollet quanto erit leuior; grauiora descendent. At si aquae et eius rei, quam contra pensabis, par pondus erit, nec pessum ibit nec extabit sed exaequabitur aquae et natabit quidem sed paene mersa ac nulla eminens parte.