Latin · ~8 min
4.1.1 to 4.1.6
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.1-6
Not analysed yet
[1] Delectat te, quemadmodum scribis, Lucili uirorum optime, Sicilia et officium procurationis otiosae, delectabitque, si continere id intra fines suos uolueris nec efficere imperium quod est procuratio. Facturum hoc te non dubito; scio quam sis ambitioni alienus, quam familiaris otio et litteris. Turbam rerum hominumque desiderent qui se pati nesciunt: tibi tecum optime conuenit. [2] Nec est mirum paucis istud contingere. Imperiosi nobis ipsi ac molesti sumus; modo amore nostri, modo taedio laboramus; infelicem animum nunc superbia inflamus, nunc cupiditate distendimus; alias uoluptate lassamus, alias sollicitudine exurimus; quod est miserrimum, numquam sumus singuli. Necesse est itaque assidua sit in tam magno uitiorum contubernio rixa. [3] Fac ergo, mi Lucili, quod facere consuesti; a turba te, quantum potes, separa, ne adulatoribus latus praebeas. Artifices sunt ad captandos superiores: par illis, etiamsi bene caueris, non eris. Sed mihi crede: proditioni, si capieris, ipse te trades. [4] Habent hoc in se naturale blanditiae: etiam cum reiciuntur placent; saepe exclusae nouissime recipiuntur. Hoc enim ipsum imputant, quod repelluntur, et subigi ne contumelia quidem possunt. Incredibile est quod dicturus sum, sed tamen uerum: ea maxime quisque patet, qua petitur; fortasse enim ideo, quia patet, petitur. [5] Sic ergo formare, ut scias non posse te consequi, ut sis impenetrabilis: cum omnia caueris, per ornamenta ferieris. Alius adulatione clam utetur, parce, alius ex aperto, palam, rusticitate simulata, quasi simplicitas illa, non ars sit. Plancus, artifex ante Vitellium maximus, aiebat non esse occulte nec ex dissimulato blandiendum: "Perit, inquit, procari, si latet." [6] Plurimum adulator, cum deprehensus est, proficit; plus etiamnunc, si obiurgatus est, si erubuit. Futuros multos in persona tua Plancos cogita et hoc non esse remedium tanti mali, nolle laudari. Crispus Passienus, quo ego nil cognoui subtilius in omnibus quidem rebus, maxime in distinguendis et curandis uitiis, saepe dicebat adulationi nos non claudere ostium sed operire, et quidem sic, quemadmodum opponi amicae solet: quae, si impulit, grata est; gratior, si effregit.