Latin · ~8 min
4.1.7 to 4.1.12
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.7-12
Not analysed yet
[7] Demetrium egregium uirum memini dicere cuidam libertino potenti facilem sibi esse ad diuitias uiam, quo die paenituisset bonae mentis. "Nec inuidebo, inquit, uobis hac arte, sed docebo eos, quibus quaesito opus est, quemadmodum non dubiam fortunam maris, non emendi uendendique litem subeant, non incertam fidem ruris, incertiorem fori temptent, quemadmodum non solum facili sed etiam hilari uia pecuniam faciant gaudentesque despolient." [8] "Te, inquit, longiorem Fido Annaeo iurabo et Apollonio pycte, quamuis staturam habeas pithecii cum Thraece compositi. Hominem quidem non esse ullum liberaliorem non mentiar, cum possis uideri omnibus donasse quicquid dereliquisti." [9] Ita est, mi Iunior: quo apertior est adulatio, quo improbior, quo magis frontem suam perfricuit, cecidit alienam, hoc citius expugnat. Eo enim iam dementiae uenimus, ut qui parce adulatur, pro maligno sit. [10] Solebam tibi dicere Gallionem si, fratrem meum, quem nemo non parum amat, etiam qui amare plus non potest, alia uitia non nosse, hoc eum odisse. Ab omni illum parte temptasti: ingenium suspicere coepisti omnium maximum et dignissimum, quod consecrari mallet quam conteri: pedes abstulit; frugalitatem laudare coepisti, quae sic a nostris moribus resiluit, ut illos nec habere nec damnare uideatur: prima statim uerba praecidit; [11] coepisti mirari comitatem et in compositam suauitatem, quae illos quoque quos transit abducit, gratuitum etiam in obuios meritum (nemo enim mortalium uni tam dulcis est quam hic omnibus, cum interim -tanta naturalis boni uis est, ubi artem simulationemque non redolet -nemo non imputari sibi bonitatem publicam petitur): hoc quoque loco blanditiis tuis restitit, ut exclamares inuenisse te inexpugnabilem uirum aduersus insidias, quas nemo non in sinum recipit. [12] Eo quidem magis hanc eius prudentiam et in euitando ineuitabili malo pertinaciam te suspicere confessus es, quia speraueras posse apertis auribus recipi, quamuis blanda diceres, quia uera dicebas. Sed eo magis intellexit obstandum: semper enim falsis a uero petitur ueri <aucto>ritas. Nolo tamen displiceas tibi, quasi male egeris minium et quasi ille aliquid iocorum aut doli suspicatus sit: non deprehendit te sed reppulit.