Latin · ~7 min
4.1.23 to 4.1.27
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.23-27
Not analysed yet
[1,1] Itaque, ut totum inde te abducam, quamuis multa habeat Sicilia in se circaque se mirabilia, omnes interim prouinciae tuae quaestiones praeteribo et in diuersum cogitationes tuas abstraham. Quaeram enim tecum id quod libro superiore distuli, quid ita Nilus aestiuis mensibus abundet. Cui Danuuium similem habere naturam philosophi tradiderunt, quod et fontis ignoti et aestate quam hieme maior sit. [1,2] Utrumque apparuit falsum: nam et caput eius in Germania esse comperimus, et aestate quidem incipit crescere sed, adhuc manente intra mensuram suam Nilo, primis caloribus, cum sol uehementior intra extrema ueris niues mollit, quas ante consumit quam tumescere Nilus incipiat; reliquo uero aestatis minuitur et ad hibernam magnitudinem redit atque ex ea demittitur. At Nilus ante exortum Caniculae augetur mediis aestibus ultra aequinoctium. [2,1] Hunc nobilissimum amnium natura extulit ante humani generis oculos et ita disposuit, ut eo tempore inundaret Aegyptum quo maxime usta feruoribus terra undas altius traheret, tantum usura quantum siccitati annuae sufficere possit. Nam in ea parte, quae in Aethiopiam uergit, aut nulli imbres sunt aut rari et qui insuetam aquis caelestibus terrain non adiuuent. [2,2] Unam, ut scis, Aegyptus in hoc spem suam habet: proinde aut sterilis annus aut fertilis est, prout ille magnus influxit aut parcior; "nemo aratorum respicit caelum". Quare non cum poeta meo iocor et illi Ouidium a suum impingo, qui ait "nec Pluuio supplicat herba Ioui"? [2,3] Unde crescere incipiat si comprehendi posset, causae quoque incrementi inuenirentur: nunc uero magnas solitudines peruagatus et in paludes diffusus <flexibusque in>gentibus sparsus circa Philas primum ex uago et errante colligitur. Philae insula est aspera et undique prearupta; duobus in unum coituris amnibus bus cingitur, qui Nilo mutantur et eius nomen ferunt; urbem totam complectitur.