Latin · ~8 min
4.1.18 to 4.1.22
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.18-22
Not analysed yet
[18] Adice inuictum muneribus animum et in tanto auaritiae certamme numquam suppositam manum lucro; adice uictus parsimoniam, sermonis modestiam se, aduersus minores humanitatem, aduersus maiores reuerentiam. Post haec ipse te consule, uerane an falsa memoraueris: si uera surit, coram magno teste laudatus es; si falsa, sine teste derisus es. [19] Possum et ipse nunc uideri te aut captare aut experiri: utrumlibet crede et omnes timere a me incipe. Vergilianum illud exaudi "nusquam tuta fides", aut Ouidianum "qua terra patet, fera regnat Erinys: in facinus iurasse putes", aut illud Menandri (quis enim non in hoc magnitudinem ingenii sui concitauit, detestatus consensum humani generis tendentis ad uitia?) :omnes ait malos uiuere et in scaenam uelut rusticus poeta prosiluit; non senem excipit, non puerum, non feminam, non uirum, et adicit non singulos peccare nec paucos, sed iam scelus esse contextum. [20] Fugiendum ergo et in se recedendum est; immo etiam a se recedendum. Hoc tibi, etsi diuidimur mari, praestare temptabo, ut subinde te iniecta manu ad meliora perducam, et, ne solitudinem sentias, hinc tecum miscebo sermones: erimus una, qua parte optimi sumus; dabimus inuicem consilia non ex uultu audientis pendentia; [21] longe te ab ista prouincia abducam, ne forte magnam historiis esse fidem credas et placere tibi incipias, quotiens cogitaueris: "Hanc ego habeo sub meo iure prouinciam, quae maximarum urbium exercitus et sustinuit et fregit, cum inter Carthaginem et Romam ingentis belli pretium iacuit; quae quattuor Romanorum principum, id est totius imperii, uires contractas in unum locum uidit aluitque, Pompeii fortunam flexit, Caesaris fatigauit, Lepidi transtulit, omnium cepit; [22] quae illi ingenti spectaculo interfuit, ex quo liquere mortalibus posset quam uelox foret ad imum lapsus e summo, quamque diuersa uia magnam potentiam fortuna destrueret: uno enim tempore uidit Pompeium Lepidumque ex maximo fastigio aliter ad extrema deiectos, cum Pompeius alienum exercitum fugeret, Lepidus suum".