Latin · ~7 min
4.1.61 to 4.1.66
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.61-66
Not analysed yet
[3,6] Quare non et ego mihi idem permittam quod Anaxagoras? Inter nullos magis quam inter philosophos esse debet aequa libertas: grando nihil aliud est quam suspensa glacies, nix [in] pruina pendens [congelatio]. Illud enim iam diximus, quod inter rorem et aquam interest, hoc inter pruinam et glaciem nec non inter niuem et grandinem interesse. [4,1] Poteram me peracta quaestione dimittere sed bene mensum dabo et, quoniam coepi tibi molestus esse, quicquid in hoc loco quaeritur dicam; quaeritur autem quare hieme ningat, non grandinet, uere iam frigore infracto grando cadat. Nam, ut fallar tibi, uerum mihi quidem persuadetur, qui me usque ad mendacia haec leuiora, in quibus os percidi non oculi erui solent, credulum praesto: [4,2] hieme aer riget et ideo nondum in aquam uertitur sed in niuem, cui aer propior est; cum uer coepit, maior inclinatio temporis sequitur et calidiore caelo maiora fiunt stillicidia. Ideo (ut ait Vergilius noster) "cum ruit imbriferum uer", uehementior mutatio est aeris undique patefacti et soluentis se ipso tempore adiuuante: ob hoc nimbi graues magis uastique quam pertinaces deferuntur. [4,3] Bruma lentas pluuias habet et tenues, quales saepe solent interuenire, cum pluuia rara et minuta niuem quoque admixtam habet; dicimus niualem diem, cum altum frigus et triste caelum est. Praeterea, aquilone flante aut suum caelum habente, minutae pluuiae sunt; austro imber improbior est et guttae pleniores. [5,1] Rem a nostris positam nec dicere audeo, quia infirma uidetur, nec praeterire: quid enim mali est aliquid et faciliori iudici scribere? Immo si omnia argumenta ad obrussam coeperimus exigere, silentium indicetur: pauca enim admodum sunt sine aduersario; cetera, etiamsi uincunt, litigant. [5,2] Aiunt uere, quicquid circa Scythiam et Pontum et septemtrionalem plagam glaciatum et astrictum est, relaxari; tunc flumina gelata discedere, tunc obrutos montes niuem soluere. Credibile est ergo frigidos spiritus inde fieri et uerno caelo remisceris.