Latin · ~8 min
4.1.67 to 4.1.73
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.67-73
Not analysed yet
[5,3] Illud quoque adiciunt, quod nec sum expertus nec experiri cogito (tu quoque, censeo, si uolueris uerum exquirere, niuem in Care experiaris): minus algere aiunt pedes eorum, qui fixam et duram niuem calcant quam eorum, qui teneram et labefactam. [5,4] Ergo, si non mentiuritur, quicquid ex illis septemtrionalibus locis iam disturbata niue et glacie frangente se fertur, id meridianae partis tepentem iam umidumque aera alligat et praestringit: ita quae pluuia futura erat, grando fit iniuria frigoris. [6,1] Non tempero mihi quominus omnes nostrorum ineptias proferam. Quosdam peritos obseruandarum nubium esse affirmant et praedicere cum grando uentura sit. Hoc intellegere usu ipso potuerunt, cum colorem nubium notassent, quem grando totiens insequebatur. [6,2] Illud incredibile, Cleonis fuisse publice praepositos chalazophylacas, speculatores uenturae grandinis. Hi cum signum dedissent adesse iam grandinem, quid expectas? ut homines ad paenulas discurrerent aut ad scorteas? Immo pro se quisque alius agnum immolabat, alius pullum: protinus illae nubes alio declinabant, cum aliquid gustassent sanguinis. [6,3] Hoc rides? Accipe quod magis rideas: si quis nec agnum nec pullum habebat, quod sine damno fieri poterat, manus sibi afferebat, et, ne tu auidas aut crudeles existimes nubes, digitum suum bene acuto graphio pungebat et hoc sanguine litabat; nec minus ab huius agello grando se uertebat quam ab illo, in quo maioribus hostiis exorata erat. [7,1] Rationem huius rei quaerunt: alteri, ut homines sapientissimos decet, negant posse fieri ut cum grandine aliquis paciscatur et tempestates munusculis redimat, quamuis munera et deos uincant. Alteri suspicari ipsos aiunt esse in ipso sanguine uim quandam potentem auertendae nubis ac repellendae. [7,2] Sed quomodo in tam exiguo sanguine potest esse uis tanta, ut in altum penetret et illam sentiant nubes? Quanto expeditius erat dicere: mendacium et fabula est. At Cleonaei iudicia reddebant in illos quibus delegata erat cura prouidendae tempestatis, quod neglegentia eorum uineae uapulassent aut segetes procidissent. Et apud nos in XII tabulis cauetur "ne quis alienos fructus excantassit".