Latin · ~8 min
4.1.80 to 4.1.84
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.80-84
Not analysed yet
[11,3] Pilae proprietas est cum aequalitate quadam rotunditas, aequalitatem autem hanc accipe quam uides in lusoria pila: non multum illi commissurae et rimae [earum] nocent quo minus par sibi ab omni parte dicatur. Quomodo in hac pila nihil illa interualla officiunt ad speciem rotundi, sic ne in uniuerso quidem orbe terrarum editi montes, quorum altitudo totius mundi collatione consumitur. [11,4] Qui dicit altiorem montem, quia solem propius excipiat, magis calere debere, idem dicere potest longiorem hominem citius quam pusillum debere calefieri et caput citius quam pedes: at quisquis mundum mensura sua aestimauerit et terrain cogitauerit tenere puncti locum, intelleget nihil in illa posse ita eminere, ut caelestia magis sentiat, uelut in propinquum illis accesserit. [11,5] Montes isti, quos suspicimus, et uertices aeterna niue obsessi nihilominus in imo sunt; et propius quidem est a sole mons quam campus aut uallis, sed sic quomodo est pilus pilo crassior. Isto enim modo et arbor alia magis quam alia dicetur uicina caelo. Quod est falsum, quia inter pusilla non potest magnum esse discrimen, nisi dum inter se comparantur. Ubi ad collationem immensi corporis uentum est, nihil interest quanto sit alterum altero malus, quia, etiamsi magno discrimine, tamen minima uincuntur. [12,1] Sed ut ad propositum reuertar, propter has quas rettuli causas plerisque placuit in ea parte aeris niuem concipi quae uicina terris est, et ideo minus alligari quia minore rigore coit. Nam uicinus aer et plus habet frigoris quam ut in aquam imbremque transeat, et minus quam ut duretur in grandinem: hoc medio frigore non nimis intento niues fiunt coactis aquis. [13,1] "Quid istas, inquis, ineptias, quibus litteratior est quisque, non melior, tam operose persequeris? Quomodo fiant niues dicis, cum multo magis ad nos dici a te pertineat quare emendae non sint niues." Iubes me tandems cum luxuria litigare? Cotidianum istud et sine effectu iurgium est. Litigemus tamen, etiamsi superior futura est: pugnantes ac reluctantes uincat.