Latin · ~9 min
4.1.74 to 4.1.79
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.74-79
Not analysed yet
[7,3] Rudis adhuc antiquitas credebat et attrahi cantibus imbres et repelli, quorum nihil posse fieri tam palam est, ut huius rei causa nullius philosophi schola intranda sit. [8,1] Unam rem ad hoc adiciam et fauere te ac plaudere iuuabit. Aiunt niuem in ea parte aeris fieri quae prope terras est. Hanc enim plus habere caloris ex quattuor causis: una, quod omnis terrarum euaporatio, cum multum in se feruidi aridique habeat, hoc est calidior quo recentior; altera, quod radii solis a terra resiliunt et in se recurrunt: horum duplicatio proxima quaeque a terris calefacit, quae ideo plus habent teporis quia solem bis sentiunt; tertia causa est, quod magis superiora perflantur, at quaecumque depressa sunt minus uentis uerberantur. [9,1] Accedit bis ratio Democriti: "Omne corpus, quo solidius est hoc calorem citius concipit, diutius seruat. Itaque si in sole posueris aeneum uas et uitreum [et argenteum], aeneo citius calor accedet, diutius haerebit." Adicit deinde quare hoc existimet fieri." His, inquit, corporibus, quae duriora et pressiora sunt, necesse est minora foramina esse et tenuiorem in singulis spiritum: sequitur ut, quemadmodum minora balnearia et minora miliaria citius calefiunt, sic haec foramina occulta et oculos effugientia et celerius feruorem sentiant et propter easdem angustias, quicquid receperunt, tardius reddant." . Haec longe praeparata ad id perducunt, de quo nunc quaeritur. [10,1] Omnis aer quo propior est terris, hoc crassior. Quemadmodum in aqua et in omni umore faex ima est, ita in aere spississima quaeque desidunt. Iam autem probatum est omnia, quo crassioris solidiorisque materiae sunt, hoc fidelius custodire calorem receptum. Editior aer, quo longius a terrarum colluuie recessit, hoc sincerior puriorque est; itaque solem non retinet sed uelut per inane transmittit: ideo minus calefit. [11,1] Contra quidam aiunt cacumina montium hoc calidiora esse debere, quo propiora soli sunt: qui mihi uidentur errare, quod Apenninum et Alpes et alios notos ob eximiam altitudinem montes in tantum putant crescere, ut illorum magnitudo sentire solis uiciniam possit: [11,2] excelsa sunt ista, quamdiu nobis comparantur; at uero, ubi ad uniuersum respexeris, manifesta est omnium humilitas. Inter se uincuntur et uincunt; ceterum in tantum nihil attollitur, ut in collatione totius ulla sit uel maximis portio: quod nisi esset, non diceremus totum orbem terrarum pilam esse.