Latin · ~8 min
5.1.20 to 5.1.26
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 5.1.20-26
Not analysed yet
[8,3] nam cum ipse processit, alia superius rapiuntur, alia diffunduntur tepore: ideo non ultra matutinum illis datur fluere; omnis illorum uis conspectu solis extinguitur. Etiamsi uiolentiores flauere, circa medium tamen diem relanguescunt, nec unquam usque in meridiem aura producitur; alia autem imbecillior ac breuior est, prout ualentioribus minoribusue collecta causis est. [9,1] Quare tamen tales uenti uere et aestate ualidiores sunt? -(leuissimi enim cetera parte anni nec qui uela impleant surgunt): quia uer aquosum est ex pluuialibus aquis, locisque ob umidam caeli naturam saturis et redundantibus maior euaporatio est. [9,2] At quare aestate aeque profunditur? Quia post occasum solis remanet diurnus calor et magna noctis parte perdurat; qui euocat exeuntia ac uehementius trahit quicquid ex his sponte reddi solet, deinde non tantum habet uirium ut quod euocauit absumat: ob hoc diutius corpuscula emanare solita et efflari <e> terra, <aera> ex se atque umorem mittunt. [9,3] Facit autem uentum ortus non calore tantum sed etiam ictu: lux enim, ut dixi, quae solem antecedit, nondum aera calefacit sed percutit tantum, percussus autem in latus cedit. Quamquam ego ne illud quidem concesserim, lucem ipsam sine calore esse, cum ex calore sit: [9,4] non habet forsitan tantum teporis, quantum tactu appareat, opus tamen suum facit et densa diducit ac tenuat; propterea loca, quae aliqua iniquitate naturae ita clausa sunt ut solem accipere non possint, illa quoque nubila et tristi luce calefiunt et per diem minus quam noctibus rigent. [9,5] Etiamnunc natura calor omnis abigit nebulas et a se repellit: ergo sol quoque idem facit, et ideo, ut quibusdam uidetur, inde flatus est unde sol. [10,1] Hoc falsum esse ex eo apparet quod aura in omnem partem uehit et contra ortum plenis uelis nauigatur: quod non eueniret, si semper uentus ferretur a sole. Etesiae quoque, qui in argumentum a quibusdam aduocantur, non nimis propositum adiuuant.