Latin · ~9 min
5.1.14 to 5.1.19
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 5.1.14-19
Not analysed yet
[5,2] An hoc existimas, nobis quidem datas uires quibus nos moueremus, aera autem relictum inertem et inagitabilem esse, cum aqua motum suum habeat etiam uentis quiescentibus? Nec enim aliter animalia ederet; muscum quoque innasci aquis et herbosa quaedam uidemus summo innatantia: est ergo aliquid in aqua uitale. [6,1] De aqua dico? Ignis, qui omma consumit, quaedam creat et, quod uideri non potest simile ueri, tamen uerum est, animalia igne generari. Habet ergo aliquam uim uitalem aer et ideo modo spissat se modo expandit et purgat et alias contrahit diducit ac differt. Hoc ergo interest inter aera et uentum quod inter lacum et flumen. Aliquando per se ipse sol causa uenti est fundens rigentem aera et ex denso coactoque explicans. [7,1] In uniuersum de uentis diximus: nunc uiritim incipiamus illos excutere. Fortasse apparebit quemadmodum fiant, si apparuerit quando et unde procedant. Primum ergo antelucanos flatus inspiciamus, qui aut ex fluminibus aut ex conuallibus aut aliquo sinu feruntur. [7,2] Nullus ex his pertinax est sed cadit fortiore iam sole nec fert ultra terrarum conspectum. Hoc uentorum genus incipit uere, non ultra aestatem durat et inde maxime uenit ubi aquarum plurimum et montium est. Plana, licet abundent aquis, carent aura; hac, dico, quae pro uento ualet. [8,1] Quomodo ergo talis flatus concipitur quem Graeci G-egkolpian uocant? Quicquid ex se paludes et flumina remittunt (id autem et multum est et assiduum), per diem solis alimentum est, nocte non exhauritur et montibus inclusum in unam regionem colligitur; cum illam impleuit et iam se non capit, exprimitur aliquo et in unam partem procedit: hinc uentus est. Itaque eo incumbit quo liberior exitus inuitat et loci laxitas, in quam coaceruata decurrant. [8,2] Huius rei argumentum est, quod prima noctis parte non spirat: incipit enim fieri illa collectio, quae circa lucem iam plena est; onerata quaerit quo defluat, et eo potissimum exit ubi plurimum uacui est et magna ac patens area. Adicit autem ei stimulos ortus solis feriens gelidum aera; nam etiam antequam appareat, lumine ipso ualet et nondum quidem radiis aera impellit, iam tamen lacessit et irritat luce praemissa;