Latin · ~7 min
5.1.33 to 5.1.38
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 5.1.33-38
Not analysed yet
[12,2] His interuallis tenuis includitur spiritus, qui maius desiderat spatium, cum euerberatus cursu parum libero incaluit et ob hoc amplior fit, scinditque cingentia et erumpit in uentum, qui fere procellosus est, quia superne demittitur, et in nos cadit uehemens et acer, quia non fusus nec per apertum uenit sed laborat et iter sibi ui ac pugna parat. Hic fere breuis flatus est, quia receptacula nubium, per quae ferebatur, ac munimenta perrumpit: ideo tumultuosus uenit, aliquando non sine igne ac sono caeli. [12,3] Hi uenti multo maiores diuturnioresque sunt, si alios quoque flatus ex eadem causa ruentes in se abstulerunt et in unum confluxere plures; sicut torrentes modicae magnitudinis sunt, quamdiu separatis suus cursus est, cum uero plures in se aquas conuerterunt, fluminum iustorum ac perennium magnitudinem excedunt: [12,4] idem credibile est fieri et in procellis, ut breues sint, quamdiu singulae sunt; ubi uero sociauere uires et ex pluribus caeli partibus elisus spiritus eodem se contulit, et impetus illis accedit et mora. [12,5] Facit ergo uentum resoluta nubes, quae pluribus modis soluitur: nonnumquam conglobatio[nem] illam spiritus rumpit, nonnumquam inclusi et in exitum nitentis luctatio, nonnumquam calor, quem modo sol facit, modo ipsa arietatio uagorumque inter se corporum attritus. [13,1] Hoc loco, si tibi uidetur, quaeri potest cur turbo fiat. Euenire in fluminibus solet ut, quamdiu sine impedimento feruntur, simplex et rectum illis iter sit; ubi incurrerunt in aliquod saxum ad latus ripae prominens, retorqueantur et in orbem aquas sine exitu flectant, ita ut circumlata in se sorbeantur et uerticem efficiant. [13,2] Sic uentus, quamdiu nihil obstitit, uires suas effundit: ubi aliquo promontorio repercussus est aut locorum coeuntium in canalem deuexum tenuemque collectus, saepius in se uolutatur similemque illis, quas diximus conuerti, aquis facit uerticem.