Latin · ~8 min
5.1.39 to 5.1.43
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 5.1.39-43
Not analysed yet
[13,3] Hic uentus circumactus et eundem ambiens locum ac se ipsa uertigine concitans turbo est. Qui si pugnacior est ac diutius uolutatus, inflammatur et efficit quod G-prestera Graeci uocant: hic est igneus turbo. Ac fere omnia pericula uenti erupti de nubibus produnt, quibus armamenta rapiantur et totae naues in sublime tollantur. [13,4] Etiamnunc quidam uenti diuersos ex se generant et impulsum aera in alias quoque partes, quam in quas ipsi inclinauere, dispergunt. Illud quoque dicam quod mihi occurrit: quemadmodum stillicidia, quamuis iam inclinent se et labantur, nondum tamen efficere lapsum, sed ubi plura coiere et turba uires dedit, tunc fluere et ire dicuntur, sic, quamdiu leues sunt aeris motus agitati pluribus locis, nondum uentus est; tunc esse incipit; cum ommes illos miscuit et in unum impetum contulit. Spiritum a uento modus separat: uehementior enim spiritus uentus est, inuicem spiritus leniter fluens aer. [14,1] Repetam nunc quod in primo dixeram: edi e specu uentos recessuque interiore terrarum. Non tota solido contextu terra in imum usque fundatur, sed multis partibus caua et caecis suspensa latebris, <aliubi abundat aquas,> aliubi habet inania sine umore. [14,2] Ibi etiamsi nulla lux discrimen aeris monstrat, dicam tamen nubes nebulasque in obscuro consistere. Nam ne haec quidem supra terras, quia uidentur, sunt, sed quia sunt, uidentur: illic quoque nihilo minus ob id sunt, quod non uidentur, flumina; illic scias licet nostris paria sublabi, alia leniter ducta, alia in confragosis locis praecipitando sonantia. Quid ergo? Non illud aeque dabis, esse aliquos et sub terra lacus et quasdam aquas sine exitu stagnare? [14,3] Quae si ita sunt, necesse est et illud: aera onerari oneratumque incumbere et uentum propulsu suo concitare. Et ex illis ergo subterraneis nubibus sciemus nutriri inter obscura flatus, dum tantum uirium ceperint quanto aut terrae obstantiam auferant aut aliquod apertum ad hos efflatus iter occupent et per hanc cauernam in nostras sedes efferantur.