Latin · ~8 min
5.1.44 to 5.1.48
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 5.1.44-48
Not analysed yet
[14,4] Illud uero manifestum est, magnam esse sub terris uim sulphuris et aliorum non minus ignem alentium: per haec loca cum se exitum quaerens spiritus torsit, accendat flammam ipso affrictu necesse est, deinde flammis latius fusis, etiam si quid ignaui aeris erat, extenuatum moueri et uiam cum fremitu uasto atque impetu quaerere. Sed haec diligentius persequar, cum quaeram de motibus terrae. [15,1] Nunc mihi permitte narrare fabulam. Asclepiodotus auctor est demissos quam plurimos a Philippo in metallum antiquum olim destitutum, ut explorarent quae ubertas eius esset, quis status, an aliquid futuris reliquisset uetus auaritia; descendisse illos cum multo lumine et multos duraturo dies, deinde longa uia fatigatos uidisse flumina ingentia et conceptus aquarum inertium uastos, pares nostris nec compressos quidem terra supereminente sed liberae laxitatis, non sine horrore uisos. [15,2] Cum magna hoc legi uoluptate; intellexi enim saeculum nostrum non nouis uitiis sed iam inde antiquitus traditis laborare, nec nostra aetate primum auaritiam uenas terrarum lapidumque rimatam in tenebris male abstrusa quaesisse: illi maiores nostri, quos celebramus laudibus, quibus dissimiles esse nos querimur, spe ducti montes ceciderunt et supra lucrum sub ruina steterunt. [15,3] ante Philippum Macedonum<que> reges fuere qui pecuniam in altissimis usque latebris sequerentur et recto spiritu liberoque in illos se demitterent specus, in quos nullum noctium perueniret dierumque discrimen. A tergo lucem relinquere quae tanta spes fuit? Quae tanta necessitas hominem ad sidera erectum incuruauit et defodit et in fundum telluris intimae mersit, ut erueret aurum non minore periculo quaerendum quam possidendum? [15,4] Propter hoc cuniculos egit et circa praedam lutulentam incertamque reptauit oblitus dierum, oblitus rerum naturae melioris, a qua se auertit. Ulli ergo mortuo terra tam grauis est quam istis, supra quos auaritia ingens terrarum pondus iniecit, quibus abstulit caelum, quos in imo, ubi illud malum uirus latitat, infodit? Illo descendere ausi sunt ubi nouam rerum positionem, terrarum pendentium habitus uentosque per caecum inanes experirentur et aquarum nulli fluentium horridos fontes et alteram perpetuamque noctem: deinde, cum ista fecerunt, inferos metuunt!