Latin · ~8 min
5.1.7 to 5.1.13
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 5.1.7-13
Not analysed yet
[3,1] Hoc falsum esse uel ex eo colligas licet quod tunc minime uentus est, cum aer nubilo grauis est: atqui tunc plurima corpora se in angustum contulerunt, et inde est spissarum nubium grauitas. [3,2] Adice nunc quod circa flumina et lacus frequens nebula est artatis congestisque corporibus, nec tamen uentus est. Interdum uero tanta caligo effunditur ut conspectum in uicino stantium eripiat, quod non eueniret, nisi in paruum locum corpora se multa compellerent. Atqui nullum tempus magis quam nebulosum caret uento. [3,3] Adice nunc quod e contrario euenit ut sol matutinum aera spissum et umidum ortu suo tenuet; tunc surgit aura, cum datum est laxamentum corporibus et stipatio illorum ac turba resoluta est. [4,1] Quo modo ergo, inquis, uenti fiunt, quoniam hoc negas fieri? -Non uno modo: alias enim terra ipsa magnam uim aeris eicit et ex abdito spirat, alias, cum magna et continua ex imo euaporatio in altum egit quae emiserat, mutatio ipsa halitus mixti in uentum uertitur. [4,2] Illud enim nec ut credam mihi persuaderi potest nec ut taceam: quomodo in nostris corporibus cibo fit inflatio (quae non sine magna narium iniuria emittitur et uentrem interdum cum sonos exonerat, interdum secretus), sic putant et hanc magnam rerum naturam alimenta mutantem emittere spiritum. Bene nobiscum agitur quod semper concoquit: alioquin immundius aliquid timeremus. [4,3] Numquid ergo hoc uerius est dicere, multa ex omni parte terrarum et assidua ferri corpuscula? Quae cum coaceruata sunt, deinde extenuari sole coeperunt, quia omne quod in angusto dilatatur, spatium maius desiderat, uentus existit. [5,1] Quid ergo? Hanc solam esse causam uenti existimo, aquarum terrarumque euaporationes; ex his grauitatem aeris fieri, deinde solui <solus> impetu, cum quae densa steterant, ut est necesse, extenuata nituntur in ampliorem locum? Ego uero et hanc iudico. Ceterum illa est longe ualentior ueriorque, habere aera naturalem uim mouendi se nec aliunde concipere sed inesse illi, ut aliarum rerum, ita huius potentiam.