Latin · ~7 min
6.1.102 to 6.1.107
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 6.1.102-107
Not analysed yet
[24,3] Idem de terra suspicari licet uel ex hoc quod motus non in summa terra circaue summam est sed subter et ab imo. Huius indicium est quod altitudinis profundae maria iactantur, motis scilicet his supra quae fusa sunt: ergo uerisimile est terram ex alto moueri et illic spiritum in cauernis ingentibus concipi. [24,4] "Immo", inquit', "ceu, cum frigore inhorruimus, tremor sequitur, sic terras quoque spiritus extrinsecus accidens quassat". Quod nullo modo potest fieri. Algere enim debet, ut idem illi accidat quod nobis, quos externa causa in horrorem agit. Accidere autem terrae simile quiddam nostrae affectioni, sed non ex simili causa concesserim. Illam interior et altior iniuria debet impellere: [24,5] cuius rei argumentum uel maximum hoc potest esse quod, cum uehementi motu adapertum ingenti ruina solum est, totas nonnumquam urbes et recipit hiatus ille et abscondit. [24,6] Thucydides ait circa Peloponnesiaci belli tempus Atalanten insulam aut totam aut certe maxima ex parte suppressam. Idem Sidone accidisse Posidonio crede. Nec ad hoc testibus opus est: meminimus enim terris interno motu diuulsis loca disiecta et campos interisse. Quod iam dicam quemadmodum existimem fieri. [25,1]Cum spiritus magna ui uacuum terrarum locum penitus oppleuit coepitque rixari et de exitu cogitare, latera ipsa inter quae latet saepius percutit, supra quae urbes interdum sitae sunt. Haec nonnumquam adeo concutiuntur ut aedificia superposita procumbant, nonnumquam in tantum ut parietes quibus fertur omne tegimen caui, decidant in illum subteruacantem locum totaeque urbes in immensam altitudinem uergant. [25,2] Si uelis credere, aiunt aliquando Ossam Olympo cohaesisse, deinde terrarum motu recessisse et fissam unius magnitudinem montis in duas partes. Tunc effluxisse Peneon, qui paludes quibus laborabat Thessalia siccauit, abductis in se quae sine exitu stagnauerant aquis. Ladon flumen inter Elin et Megalenpolin medius est, quem terrarum motus effudit.