Latin · ~8 min
6.1.108 to 6.1.112
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 6.1.108-112
Not analysed yet
[25,3] Per haec quid probo? In laxos specus (quid enim aliud appellem loca uacua?) sub terras spiritum conuenire; quod nisi esset, magna terrarum spatia commouerentur et una multa titubarent: nunc exiguae partes laborant nec umquam per ducenta milia motus extenditur. Ecce hic, qui impleuit fabulis orbem, non transcendit Campaniam. [25,4] Quid dicam; cum Chalcis tremuit, Thebas stetisse? cum laborauit Aegium, tam propinquas illi Patras de motu audisse? Illa uasta concussio quae duas suppressit urbes, Helicen et Burin, circa Aegium constitit. Apparet ergo in tantum spatium motum pertendere quantum illa sub terris uacantis loci inanitas pateat. [26,1] Poteram ad hoc probandum abuti auctoritate magnorum uirorum, qui Aegyptum numquam tremuisse tradunt. Rationem autem huius rei hanc reddunt, quod ex limo tota concreuerit. Tantum enim, si Homero fides est, aberat a continenti Pharos quantum nauis diurno cursu metiri plenis lata uelis potest; sed continenti ammota est: turbidus enim defluens Nilus multumque secum caeni trahens et id subinde apponens prioribus terris Aegyptum annuo incremento semper ultra tulit. Inde pinguis et limosi soli est nec ulla interualla in se habet sed creuit in solidum arescente limo; cuius pressa erat et sedens structura, cum partes glutinarentur, nec quicquam inane interuenire poterat, cum solido liquidum ac molle semper accederet. [26,2] Sed mouetur et Aegyptus et Delos, quam Uergilius stare iussit: "immotamque coli dedit et contemnere uentos"; hanc philosophi quoque, credula natio, dixerunt non moueri auctore Pindaro. Thucydides ait antea quidem immotam fuisse sed circa Peloponnesiacum bellum tremuisse; [26,3] Callisthenes et alio tempore ait hoc accidisse: "Inter multa", inquit, "prodigia, quibus denuntiata est duarum urbium, Helices et Buris, euersio, fuere maxime notabilia columna ignis immensi et Delos agitata"; quam ideo stabilem uideri uult, quia mari imposita sit habeatque concauas rupes et saxa peruia, quae dent deprehenso aeri reditum: ob hoc et insulas esse certioris soli urbesque eo tutiores quo propius ad mare accesserint.