Latin · ~8 min
6.1.126 to 6.1.131
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 6.1.126-131
Not analysed yet
[30,3] Sic et Hispanias a contextu Africae mare eripuit, sic per hanc inundationem, quam poetarum maximi celebrant, ab Italia Sicilia reiecta est. Aliquanto autem plus impetus habent quae ex infimo ueniunt: acriora enim sunt quibus nisus est per angusta. [30,4] Quantas res hi terrarum tremores quamque mira spectacula ediderint, satis dictum est: cur ergo aliquis ad hoc stupet quod aes unius statuae, ne solidum quidem sed concauum ac tenue, disruptum est, cum fortasse in illud se spiritus quaerens fugam incluserit? Illud uero quis nescit? Diductis aedificia angulis uidimus moueri iterumque componi. Quaedam uero parum aptata positu suo et a fabris neglegentius solutiusque composita terrae motus saepius agitata compegit. [30,5] Quod si totos parietes et totas findit domos et latera magnarum turrium, quamuis solida sint, scindit et pilas operibus subditas dissipat, quid est quare quisquam dignum adnotari putet sectam esse aequaliter ab imo ad caput in partes duas statuam? [31,1] Quare tamen per plures dies motus fuit? Non desiit enim assidue tremere Campania, clementius quidem sed cum ingenti damno, quia quassa quatiebat, quibus ad cadendum male stantibus <opus> non erat impelli sed agitari: nondum uidelicet spiritus omnis exierat, sed adhuc, emissa sui parte maiore, oberrabat. Inter argumenta quibus probatur spiritu ista fieri, non est quod dubites et hoc ponere: [31,2] cum maximus editus tremor est, quo in urbes terrasque saeuitum est, non potest par illi subsequi alius, sed post maximum lenes motus sunt, quia iam uehement<ior> uis exitum uentis luctantibus fecit; reliquiae deinde residui spiritus non idem possunt, nec illis pugna opus est, cum iam uiam inuenerint sequanturque ea qua prima uis ac maxima euasit. [31,3] Hoc quoque dignum memoria iudico ab eruditissimo et grauissimo uiro cognitum (forte enim, cum hoc euenit, lauabatur): uidisse se affirmat in balneo tessellas quibus solum erat stratum alteram ab altera separari iterumque committi et aquam modo recipi in commissuras pauimento recedente, modo compresso bullire et elidi. Eundem audiui narrantem uidisse se macerias mollius crebriusque tremere quam natura duri sinit.