Latin · ~7 min
6.1.132 to 6.1.136
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 6.1.132-136
Not analysed yet
[32,1] Haec, Lucili, uirorum optime, quantum ad ipsas causas: illa nunc quae ad confirmationem animorum pertinent. Quos magis refert nostra fortiores fieri quam doctiores; sed alterum sine altero non fit: non enim aliunde animo uenit robur quam a bonis artibus, quam a contemplatione naturae. [32,2] Quem enim non hic ipse casus aduersus omnes firmauerit, erexerit? Quid est enim cur ego hominem aut feram, quid est cur sagittam aut lanceam tremam? Maiora me pericula expectant: fulminibus et terris et magnis naturae partibus petimur. [32,3] Ingenti itaque animo mors prouocanda est, siue nos aequo uastoque impetu aggreditur, siue cotidiano et uulgari exitu. Nihil refert quam minax ueniat quantumque sit quod in nos trahat; quod a nobis petit minimum est: hoc senectus a nobis ablatura est, hoc auriculae dolor, hoc umoris in nobis corrupti abundantia, hoc cibus parum obsequens stomacho, hoc pes leuiter offensus. [32,4] Pusilla res est hominis anima, sed ingens res contemptus animae: hanc qui contempsit securus uidebit maria turbari, etiamsi illa omnes excitauerunt uenti, etiamsi aestus aliqua perturbatione mundi totum in terras uertet oceanum; securus aspiciet fulminantis caeli trucem atque horridam faciem, frangatur licet caelum et ignes suos in exitium omnium, in primis suum, misceat; securus aspiciet ruptis compagibus dehiscens solum, illa licet inferorum regna retegantur. Stabit super illam uoraginem intrepidus et fortasse quo debebit cadere desiliet. [32,5] Quid ad me quam magna sint quibus pereo? Ipsum perire non magnum est. Proinde si uolumus esse felices, si nec hominum nec deorum nec rerum timore uersari, si despicere fortunam superuacua promittentem, leuia minitantem, si uolumus tranquille degere et ipsis diis de felicitate controuersiam agere, anima in expedito est habenda: siue illam insidiae siue morbi petent siue hostium gladii siue insularum cadentium fragor siue ipsarum ruina terrarum siue uasta uis ignium urbes agrosque pari clade complexa, qui uolet illam accipiat.