Latin · ~8 min
6.1.68 to 6.1.72
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 6.1.68-72
Not analysed yet
[16,2] Leuibus adhuc argumentis ago: totum hoc caelum, quod igneus aether, mundi summa pars, claudit, omnes hae stellae, quarum iniri non potest numerus, omnis hic caelestium coetus et, ut alia praeteream, hic tam prope a nobis agens cursum sol, omni terrarum ambitu non semel maior, alimentum ex terreno trahunt et inter se partiuntur nec ullo alio scilicet quam halitu terrarum sustinentur: hoc illis alimentum, hic pastus est. [16,3] Non posset autem tam multa tantoque se ipsa maiora nutrire, nisi plena esset animae, quam per diem ac noctem ab omnibus partibus sui fundit; fieri enim non potest ut non multum illi supersit, ex qua tantum petitur ac sumitur. Et ad tempus quidem quod exeat nascitur (nec enim esset perennis illi copia suffecturi in tot caelestia spiritus, nisi inuicem elementa recurrerent et in aliud alia soluerentur), sed tamen necesse est abundet ac plena sit et ex condito proferat: [16,4] non est ergo dubium quin multum spiritus intus lateat et caeca sub terra spatia aer latus obtineat. Quod si uerum est, necesse est id saepe moueatur quod re mobilissima plenum est: numquid enim dubium esse cuiquam potest quin nihil sit tam inquietum quam aer, tam uersabile et agitatione gaudens? [17,1] Sequitur ergo ut naturam suam exerceat et quod semper moueri uult, aliquando et alia moueat. Id quando fit? Quando illi cursus interdictus est. Nam quamdiu non impeditur, it placide; cum offenditur et retinetur, insanit et moras suas abripit, non aliter quam ille "pontem indignatus Araxes": [17,2] quamdiu illi facilis et liber est alueus, primas quasque aquas explicat; ubi saxa manu uel casu illata repressere uenientem, tunc impetum mora quaerit et, quo plura opposita sunt, plus inuenit uirium: omnis enim illa unda, quae a tergo superuenit et in se crescit, cum onus suum sustinere non potuit, uim ruina parat et prona cum ipsis quae obiacebant fugit. Idem spiritu fit, qui quo ualentior agiliorque est, citius eripitur et uehementius saeptum omne disturbat: ex quo motus fit, scilicet eius partis sub qua pugnatum est.