Latin · ~7 min
6.1.73 to 6.1.78
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 6.1.73-78
Not analysed yet
[17,3] Quod dicitur uerum esse et illo probatur: saepe, cum terrae motus fuit, si modo pars eius aliqua disrupta est, inde uentus per multos dies fluxit, ut traditur factum eo motu quo Chalcis laborauit: quod apud Asclepiodotum inuenies, auditorem Posidonii, in his ipsis quaestionum naturalium causis. Inuenies et apud alios auctores hiasse uno loto terram et inde non exiguo tempore spirasse uentum, qui scilicet illud iter ipse sibi fecerat per quod ferebatur. [18,1] Maxima ergo causa est propter quam terra moueatur spiritus natura citus et locum e loto mutans. Hic quamdiu non impellitur et in uacanti spatio latet, iacet innoxius nec circum iectis molestus est; [18,2] ubi illum extrinsecus superueniens causa sollicite compellitque et in artum agit, si licet adhuc, cedit tantum et uagatur: ubi erepta discedendi facultas est et undique obsistitur, tunc "magno cum murmure montis circum claustra" fremit, quae diu pulsata conuellit ac iactat, eo acrior quo cum mora ualentiore luctatus est. [18,3] Deinde cum circa perlustrauit omne quo tenebatur, nec potuit euadere, inde, quo maxime impactus est, resilit et aut per occulta diuiditur ipso terrae motu raritate facta, aut per nouum uulnus emicuit: ita eius non potest uis tanta cohiberi nec uentum tenet ulla compages. Soluit enim quodcumque uinculum et onus omne fert secum infususque per minima laxamentum sibi parat et indomita naturae potentia liberat se, utique cum concitatus sibi ius suum uindicat. [18,4] Spiritus ueto inuicta res est: nihil erit quod "luctantes uentos tempestatesque sonoras imperio premat ac uinclis et carcere frenet." [18,5] Sine dubio poetae hunc uoluerunt uideri carcerem in quo sub terra clausi laterent, sed hoc non intellexerunt, nec id quod clausum est esse adhuc uentum nec id quod uentus est posse iam claudi. Nam quod in clauso est quiescit et aeris statio est; omnis in fuga uentus est.