Latin · ~9 min
6.1.85 to 6.1.90
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 6.1.85-90
Not analysed yet
[20,3] Si uero, cum iam rapi coepit, aliquo loco substitit et illa uis fluminis in se reuoluta est, in continentem terram repellitur et illam, qua parte maxime pendet, exagitat. Praeterea aliquando madefacta tellus liquore penitus accepto altius sedit et fundus ipse uitiatur: tunc ea pars premitur in quam maxime aquarum uergentium pondus inclinat. [20,4] Spiritus uero nonnumquam impellit undas et, si uehementius institit, eam scilicet partem terrae mouet in quam coactas aquas intulit; nonnumquam in terrena itinera coniectus et exitum quaerens mouet omnia. Terra autem tem penetrabilis uentis est et spiritus subtilior est quam ut possit excludi, uehementior quam ut sustineri concitatus ac rapidus. [20,5] Omnes istas esse posse causas Epicurus ait pluresque alias temptat et illos qui aliquid unum ex istis esse affirmauerunt corripit, cum sit arduum de his quae coniectura assequenda sunt aliquid certi promittere. [20,6] Ergo, ut ait, potest terram mouere aqua, si partes aliquas eluit et adrosit, quibus desiit posse extenuatis sustineri quod integris ferebatur. Potest terram mouere impressio spiritus: fortasse enim aer extrinsecus alio intrante aere agitatur, fortasse aliqua parte subito decidente percutitur et inde motum capit. Fortasse aliqua pars terrae uelut columnis quibusdam ac pilis sustinetur, quibus uitiatis ac recedentibus tremit pondus impositum. [20,7] Fortasse calida uis spiritus in ignem uersa et fulmini similis cum magna strage obstantium fertur. Fortasse palustres et iacentes aquas aliquis flatus impellit et inde aut ictus terram quatit aut spiritus agitatio ipso motu crescens et se incitans ab imo in summa usque perfertur. Nullam tamen illi placet causam motus esse maiorem quam spiritum. [21,1] Nobis quoque placet hune spiritum esse qui possit tanta conari, quo nihil est in rerum natura potentius, nihil acrius, sine quo ne illa quidem quae uehementissima sunt ualent: ignem spiritus concitat; aquae, si uentum detrahas, inertes sunt: tunc demum impetum sumunt, cum illas agit flatus. Et potest dissipare magna terrarum spatia et nouos montes subiectus extollere et insulas non ante uisas in medio mari ponere: Theren et Therasiam et hanc nostrae aetatis insulam, spectantibus nobis in Aegaeo mari natam, quis dubitat quin in lucem spiritus uexerit?