Latin · ~7 min
6.1.91 to 6.1.96
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 6.1.91-96
Not analysed yet
[21,2] Duo genera sunt, ut Posidonio placet, quibus mouetur terra. Utrique nomen est proprium: altera succussio est, cum terra quatitur et sursum ac deorsum mouetur, altera inclinatio, qua in latera nutat alternis nauigii more. Ego et tertium illud existimo quod nostro uocabulo signatum est; non enim sine causa tremorem terrae dixere maiores, qui utrique dissimilis est; nam nec succutiuntur tunc omnia nec inclinantur sed uibrantur, res minime in eiusmodi casu noxia; sicut longe perniciosior est inclinatio concussione: nam nisi celeriter ex altera parte properabit motus qui inclinata restituat, ruina necessario sequitur. [22,1] Cum dissimiles hi motus inter se sint, causae quoque eorum diuersae sunt. Prius ergo de motu quatiente dicamus. Si quando magna onera per uices uehiculorum plurium tracta sunt et rotae maiore nisu in salebras inciderunt, terram concuti senties. [22,2] Asclepiodotus tradit: cum petra e latere montis abrupta cecidisset, aedificia uicina tremore collapsa sunt. Idem sub terris fieri potest, ut ex his quae impendent rupibus aliqua resoluta magno pondere ac sono in subiacentem cauernam cadat, eo uehementius quo aut plus ponderis uenit aut altius: et sic commouetur omne tectum cauatae uallis. [22,3] Nec tantum pondere suo abscindi saxa credibile est sed cum flumina supra ferantur, assiduus umor commissuras lapidis extenuat et cotidie aliquid his ad quae religatus est aufert et illam, ut ita dicam, glutem, qua continetur, abradit. Deinde longa per aeuum deminutio usque eo infirmat illa quae cotidie attriuit, ut desinant esse oneri ferendo: [22,4] tunc saxa uasti ponderis decidunt; tunc illa praecipitata rupes quicquid ab imo repercussit non passura consistere "<cum> sonitu uenit, et ruere omnia uisa repente", ut ait Uergilius noster. [23,1] Huius motus succutientis terras haec erit causa: ad alteram transeo. Rara terrae natura est multumque habens uacui: per has raritates spiritus fertur, qui, ubi maior influxit nec emittitur, concutit terram.