Latin · ~7 min
7.1.112 to 7.1.117
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.112-117
Not analysed yet
[30,6] Non semel quaedam sacra traduntur: Eleusin seruat quod ostendat reuisentibus. Rerum natura sacra sua non semel tradit; initiatos nos credimus: in uestibulo eius haeremus; illa arcana non promiscue nec omnibus patent: reducta et interiore sacrario clausa sunt, ex quibus aliud haec aetas, aliud quae post nos subibit aspiciet. [31,1] Quando ergo ista in notitiam nostram perducentur? Tarde magna proueniunt, utique si labor cessat. Id quod unum toto agimus animo, nondum perfecimus, ut pessimi essemus: adhuc in processu uitia sunt; inuenit luxuria aliquid noui, in quod insaniat, inuertit impudicitia nouam contumeliam sibi, inuertit deliciarum dissolutio et tabes aliquid adhuc tenerius molliusque, quo pereat. [31,2] Nondum satis robur omne proiecimus: adhuc quicquid est boni moris extinguimus. Leuitate et politura corporum muliebres munditias antecessimus, colores meretricios matronis quidem non induendos uiri sumimus, tenero et molli ingressu suspendimus gradum (non ambulamus sed incedimus, exornamus anulis digitos, in omni articulo gemma disponitur; [31,3] cotidie comminiscimur per quae uirilitati fiat iniuria, ut traducatur, quia non potest exui: alius genitalia excidit, alius in obscenam ludi partem fugit et locatus ad mortem infame armaturae genus, in quo morbum suum exerceat, legit. [32,1] Miraris si nondum sapientia omne opus suum impleuit? Nondum tota se nequitia protulit: adhuc nascitur, et huic omnes operam damus, huic oculi nostri, huic manus seruiunt. Ad sapientiam quis accedit? Quis dignam iudicat nisi quam in transitu nouerit? Quis philosophum aut ullum liberale respicit studium, nisi cum ludi intercalantur, cum aliquis pluuius interuenit dies quem perdere libet? [32,2] Itaque tot familiae philosophorum sine successore deficiunt: Academici et ueteres et minores nullum antistitem reliquerunt; quis est qui tradat praecepta Pyrrhonis? Pythagorica illa inuidiosa turbae schola praeceptorem non inuenit; Sextiorum noua et Romani roboris secta inter initia sua, cum magno impetu coepisset, extincta est.