Latin · ~3 min
7.1.118 to 7.1.120
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 7.1.118-120
Not analysed yet
[32,3] At quanta cura laboratur, ne cuius pantomimi nomen intercidat! Stat per successores Pyladis et Bathylli domus, harum artium multi discipuli sunt multique doctores; priuatum urbe tota sonat pulpitum; in hoc mares, in hoc feminae tripudiant: mares inter se uxoresque contendunt uter det latus mollius. Deinde sub persona cum diu trita frons est, transitur ad galeam. [32,4] Philosophiae nulla cura est. Itaque adeo nihil inuenitur ex his que parum inuestigata antiqui reliquerunt, ut multa quae inuenta erant oblitterentur. At mehercule, si hoc totis membris premeremus, si in hoc iuuentus sobria incumberet, hoc maiores docerent, hoc minores addiscerent, uix ad fundum ueniretur, in quo ueritas posita est, quam nunc in summa terra et leui manu quaerimus. Seneca the Younger The Latin Library The Classics Page