Latin · ~8 min
7.1.66 to 7.1.71
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.66-71
Not analysed yet
[18,1] Aduersus haec protinus respondetur non idem accidere in cometis quod in ceteris. Cometae enim quo primum die apparuerunt, maximi sunt; atqui deberent crescere, quo propius accederent: nunc autem manet illis prima facies, donec incipiant extingui. Deinde quod aduersus priores, etiam aduersus hunc dicitur: si erraret cometes essetque sidus, intra signiferi terminos moueretur, intra quos omne sidus cursus suos colligit. [18,2] Numquam apparet stella per stellam; acies nostra non potest per medium sidus exire, ut per illud superiora perspiciat; per cometen autem non aliter quam per nubem ulteriora cernuntur: ex quo apparet illum non esse sidus sed leuem ignem ac tumultuarium. [19,1] Zenon noster in illa sententia est: congruere iudicat stellas et radios inter se committere; hac societate luminis existere imaginem stellae longioris. Ergo quidam nullos esse cometas existimant sed speciem illorum per repercussionem uicinorum siderum aut per coniunctionem cohaerentium reddi; [19,2] quidam aiunt esse quidem sed habere cursus suos et post certa lustra in conspectum mortalium exire; quidam esse quidem sed non quibus siderum nomen imponas, quia dilabuntur nec diu durant et exigui temporis mora dissipantur. [20,1] In hac sententia sunt plerique nostrorum nec id putant ueritati repugnare. Videmus enim in sublimi uaria ignium concipi genera et modo caelum ardere, modo "longos a tergo flammarum albescere tractus," modo faces cum igne uasto rapi. Iam ipsa fulmina, etiamsi uelocitate mira simul et praestringunt aciem et relinquunt, ignes sunt aeris triti et impetu inter se maiore collisi: ideo ne resistunt quidem sed expressi fluunt et protinus pereunt. [20,2] Alii uero ignes diu manent nec ante discedunt quam consumptum est omne quo pascebantur alimentum. Hoc loco sunt illa a Posidonio scripta miracula, columnae clipeique flagrantes aliaeque insigni nouitate flammae, quae non aduerterent animos, si ex consuetudine et lege decurrerent: ad haec stupent omnes, quae repentinum ex alto ignem efferunt, siue emicuit aliquid et fugit siue compresso aere et in ardorem coacto loco miraculi stetit.