Latin · ~7 min
7.1.61 to 7.1.65
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.61-65
Not analysed yet
[16,2] Haec in commune de tota natione, quae approbari opus suum et fieri populare non putat posse, nisi illud mendacio aspersit. Ephorus uero non est religiosissimae fidei: saepe decipitur, saepius decipit, sicut hunc cometen, qui omnium mortalium oculis custoditus est, quia ingentis rei traxit euentum, cum Helicen et Burin ortu suo merserit, ait illum discessisse in duas stellas, quod praeter illum nemo tradidit. [16,3] Quis enim posset obseruare illud momentum quo cometes solutus et in duas partes redactus est? Quomodo autem, si est qui uiderit cometen in duas dirimi, nemo uidit fieri ex duabus? Quare autem non adiecit in quas stellas diuisus sit, cum aliqua ex quinque stellis esse debuerit? [17,1] Apollonius Myndius in diuersa opinione est: ait enim cometen non unum ex multis erraticis effici sed multos cometas erraticos esse. Non est, inquit, species falsa nec duarum stellarum confinio ignis extentus, sed proprium sidus cometae est, sicut solis ac lunae. Talis illi forma est, non in rotundum restricta sed procerior et in longum producta. [17,2] Ceterum non est illi palam cursus: altiora mundi secat et tunc demum apparet cum in imum cursus sui uenit. Nec est quod putemus eundem uisum esse sub Claudio quem sub Augusto uidimus, nec hunc qui sub Nerone Caesare apparuit et cometis detraxit infamiam illi similem fuisse qui post excessum diui Iulii ludis Ueneris Genetricis circa undecimam horam diei emersit. [17,3] Multi uariique sunt, dispares magnitudine, dissimiles colore: aliis rubor est sine ulla luce, aliis candor et purum liquidumque lumen, aliis flamma et haec non sincera nec tenuis sed multum circa se uoluens fumidi ardoris; cruenti quidam minaces<que>, qui<a> omen post se futuri sanguinis ferunt. Hi minuunt augentque lumen suum quemadmodum alia sidera, quae clariora cum descendere sunt maioraque, quia ex loco propiore uisuntur, minora cum redeunt et obscuriora, quia abducunt se longius.