Latin · ~7 min
7.1.7 to 7.1.12
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.7-12
Not analysed yet
[1,7] In qua opinione magni fuere uiri, qui sidera crediderunt ex duro concreta et ignem alienum pascentia. Nam per se, inquiunt, flamma diffugeret, nisi aliquid haberet quod teneret et a quo teneretur, conglobatamque nec stabili inditam corpori profecto iam mundus turbine suo dissipasset. [2,1] Ad haec inuestiganda proderit quaerere num cometae condicionis sint cuius superiora. Videntur enim cura illis quaedam habere communia: ortus et occasus, ipsam quoque, quam uis spargatur et longius exeat, faciem (aeque enim ignei splendidique sunt). [2,2] Itaque si omnia terrena sidera sunt, his quoque eadem sors erit; si uero nihil aliud sunt quam purus ignis manensque mensibus senis nec illos conuersio mundi soluit et uelocitas, illa quoque possunt et tenui constare materia nec ob hoc discuti assiduo caeli circumactu. [2,3] Illo quoque pertinebit haec excussisse ut sciamus utrum mundus terra stante circumeat an mundo stante terra uertatur. Fuerunt enim qui dicerent nos esse quos rerum natura nescientes ferat, nec caeli motu fieri ortus et occasus, nos ipsos oriri et occidere: digna res contemplatione, ut sciamus in quo rerum statu simus, pigerrimam sortiti an uelocissimam sedem, circa nos deus omnia an nos agat. [3,1] Necessarium est autem ueteres ortus cometarum habere collectos. Deprehendi enim propter raritatem eorum cursus adhuc non potest, nec explorari an uices seruent et illos ad suum diem certus ordo producat. Noua haec caelestium obseruatio est et nuper in Graeciam inuecta. [3,2] Democritus quoque, subtilissimus antiquorum omnium, suspicari se ait plures stellas esse quae currant, sed nec numerum illarum posuit nec nomina, nondum comprehensis quinque siderum cursibus. Eudoxus primus ab Aegypto hos motus in Graeciam transtulit; hic tamen de cometis nihil dicit: ex quo apparet ne apud Aegyptios quidem, quibus maior caeli cura fuit, hanc partem elaboratam.