Latin · ~8 min
7.1.13 to 7.1.19
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.13-19
Not analysed yet
[3,3] Conon postea, diligens et ipse inquisitor, defectiones quidem solis seruatas ab Aegyptiis collegit, nullam autem mentionem fecit cometarum, non praetermissurus, si quid explorati apud illos comperisset. [4,1] Duo certe, qui apud Chaldaeos studuisse se dicunt, Epigenes et Apollonius Myndius, peritissimus inspiciendorum natalium, inter se dissident. Hic enim ait cometas in numero stellarum errantium poni a Chaldaeis tenerique cursus eorum. Epigenes contra ait Chaldaeos nihil de cometis habere comprensi, sed uideri illos accendi turbine quodam aeris concitati et intorti. [4,2] Primum ergo, si tibi uidetur, opiniones huius ponamus ac refellamus. Huic uidetur plurimum uirium habere ad omnes sublimium motus stella Saturni. Haec, cum proxima signa Marti premit aut in lunae uiciniam transit aut in solis incidit radios, natura uentosa et frigida contrahit pluribus locis aera conglobatque; deinde si radios solis assumpsit, tonat fulguratque; si Martem quoque consentientem habet, fulminat. [4,3] Praeterea, inquit, aliam materiam habent fulmina, aliam fulgurationes: aquarum enim et omnis umidi euaporatio splendores tantum caeli citra ictum minaces mouet, illa autem calidior sicciorque terrarum exhalatio fulmina extundit. Trabes uero et faces, quae nullo alio inter se quam magnitudine distant, hoc modo fiunt: [4,4] cum umida terrenaque in se globus aliquis aeris clausit, quem turbinem dicimus, quacumque fertur, praebet speciem ignis extenti, quae tam diu durat quam diu mansit aeris illa complexio umidi intra se terrenique multum uehens. [5,1] Ut a proximis mendaciis incipiam, falsum est faces et trabes exprimi turbine: turbo enim circa terras concipitur ac fertur ideoque arbusta radicitus uellit et, quacumque incubuit, solum nudat, siluas interim et tecta corripiens, inferior fere nubibus, utique numquam altior; at contra trabes editior caeli pars ostentat: itaque numquam nubibus obstiterunt. [5,2] Praeterea turbo omni nube uelocius rapitur et in orbem uertitur; super ista uelociter desinit et ipse se ui sua rumpit. Trabes autem non transcurrunt nec praeteruolant ut faces sed commorantur et in eadem caeli parte collucent.