Latin · ~8 min
7.1.78 to 7.1.82
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.78-82
Not analysed yet
[22,1] Ego nostris non assentior: non enim existimo cometen subitaneum ignem sed inter aeterna opera naturae. Primum, quaecumque aer creat, breuia sunt: nascuntur enim in re fugaci et mutabili. Quomodo potest aliquid in aere idem diu permanere, cum ipse aer numquam idem diu maneat? Fluit semper, et breuis illi quies est; intra exiguum momentum in alium quam in quo fuerat statum uertitur, nunc pluuius, nunc serenus, nunc inter utrumque uarius. Nubes, quae illi familiarissimae sunt, in quas coit et ex quibus soluitur, modo congregantur, modo digeruntur, numquam immotae iacent. Fieri non potest ut ignis certus in corpore uago sedeat et tam pertinaciter haereat quam quem natura, ne umquam excuteretur, aptauit. [22,2] Deinde, si alimento suc, haereret, semper descenderet (eo enim crassior est aer quo terris propior): numquam cometes in imum usque demittitur neque appropinquat solo. [23,1] Etiamnunc ignis aut it quo illum natura sua ducit, id est sursum, aut eo quo trahit materia cui adhaesit et quam depascitur: nullis ignibus ordinariis et caelestibus iter flexum est; sideris proprium est ducere orbem: atqui hoc an cometae alii fecerint nescio, duo nostra aetate fecerunt. [23,2] Deinde omne quod causa temporalis accendit cito intercidit: sic faces ardent, dum transeunt, sic fulmina in unum ualent ictum, sic quae transuersae dicuntur stellae et cadentes praeteruolant et secant aera: nullis ignibus nisi in suo mora est, illis dico diuinis quos habet mundus aeternos, quia partes eius sunt et opera. Hi autem agunt aliquid et uadunt et tenorem suum seruant paresque sunt. Non alternis diebus maiores minoresue fierent, si ignis esset collecticius et ex aliqua causa repentinus? Minor enim esset ac maior, prout plenius aleretur aut malignius. [23,3] Dicebam modo nihil diuturnum esse quod exarsit aeris uitio; nunc amplius adicio: morari ac stare nullo modo potest; nam et fax et fulmen et stella transcurrens et quisquis alius est ignis aere expressus in fuga est nec apparet, nisi dum cadit: cometes habet suam sedem et ideo non cito expellitur sed emetitur spatium suum, nec extinguitur sed excedit.